{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 195.5-2-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 195.5-2-7","ref":"195.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.5-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Cùm verò ex ipsis nonnulli ex fune descenderunt, pecunias à spectatoribus exigunt, adeò importunè, ut vix illis denegari possit. Haud credibilia plerisque viderentur, si omnia quae faciunt, sigillatim explicaremus: atque si nostrae Europae rustici quartam eorum partem duntaxat conspexissent, non dubitamus quin praestigia esse existimarent. Sed haec longo usu à pueritia edocti faciunt, quemadmodum petauristae suos in aëre saltus, Turcis ignotos. Suspendunt se ex capillorum villo quem in vertice capitis gerunt instar feminae: Omnes autem Turcae caput radunt, excepto vertice, in quo villum relinquunt, quo Mahumetes eos comprehendere, & à terra sublevare queat in die iudicii. In eorum autem potestate situm est, ut eum villum brevem aut prolixum gerant. Turcae sibi invicem caput radunt eodem cultello quo cibum concidere solent: nam ita cultri aciem intendunt, ut novaculae instar radat: tonsoribus tamen non carent, qui pro regionum varierate novacularum aliâ etiam formâ utuntur: nam Syriacae & Aegyptiacae, densae & graves: quarum manubrium incurvum non est, sed extremitatem habet in capitulum conformatam, optimae tamen (nam ex Damasceno chalybe factae sunt) aciei. TurcaER. Turcarum canes; eorumque venatio. CAP. XL.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 195.1-2-4","label":"195.1 to 195.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/195.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 196-2","label":"CAPVT XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/196-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/196-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}