{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 20.1-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 20.1-3","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"Valdè gaudeo, Burge, te tantâ attentione observasse, ea quae in illis aedibus peraguntur: quia omnium quae vidisti origo & causa est, illud aurum & argentum, quod tanto desiderio spectatum adveniebas: ista labores illos & anxietates pariunt, & non modò quos vidisti, attonitos & quasi incantatos detinent, sed etiam alios plerosque: quia hoc tempore, omnium earum rerum instrumentum sunt, quae hos quidem deprimunt, illos verò attollunt, quaeque imperium & potestatem in orbe obtinent: tantam felicitatem in illis mortales constituerunt, ut illas perquirant cum sanguinis profusione & vitae periculo, atque adquisitas summo labore, nec minore solicitudine conservent, cum magnâ miseriâ expendant, & cum magno infortunio amittant: hae quietem & somnum adimunt: interdiu quidem in illis conservandis traducto tempore, & cum labore & curâ augendis, noctu verò cum timore: tantae sunt in illis illecebrae, tanta pericula, & tam varii casus, ut quotidie observamus. B. Concedamus ista, nihilominus & aurum & argentum cum Smaragdis videre cuperem. D. M. Quid mi Burge, nunquamne aurum, argentum, Smaragdos conspexisti? B. Conspexi quidem, sed exiguâ quantitate. D. M. Quid inter magnam quantitatem & parvam interesse existimas, nisi quòd majorem terrae quantitatem, vel minorem videas, eamque usibus humanis minùs utilem, inter reliquas quas Natura creavit? Quòd si tanto desiderio pretiosa metalla conspiciendi teneris: te in locum deducam, in quo metallum auro & metallo (quae videre desiderabas) longè praestantius conspicies, & Smaragdis magis utile & praeferendum. Nam quod ad gemmas attinet, hominum opinione duntaxat aestimationem adquirunt, quia paucas facultates earum quae illis tribuuntur, observavimus, nec scio quas praeterea obtineant, nisi ut quorundam loculos exhauriant, ut in alienos transfundant. Nec aurum aut argentum aliud sunt, quàm pulvis & lutum illius coloris, in terrae visceribus à Naturâ condita, ut reliqua metalla. Verum quidem est homines ista duo majore in aestimatione habere, quàm teliqua, sic ut eos qui illis abundant, divites nuncupent, & illa divitias: quas Socrates sapienti nulli alteri usui esse ait, quàm ut ejus animum implicent, quemadmodum laxa longaque vestis corpus. Quandoquidem porrò ad eas aedes pervenimus, in quibus est illud metallum, auro, argento, & Smaragdis praestantius, ingrediamur: nam Ortunnus id nobis concedet. Aedium vestibulum frigidum est, & aestus magnus; in illo igitur, ejus aliquam partem evitare poterimus. ORT. Quid requirit dominus Doctor? D. M.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 19-2","label":"DIALOGVS DE FERRO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/19-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 20.4-6","label":"20.4 to 20.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.4"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}