{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 20.4-6","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 20.4-6","ref":"20.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Ut paullulum in istâ tuâ porticu quiescamus & recreemur. ORT. Honore me afficis in ista re; in istis fellis assidete. D. M. Ortunne, apud Cantabros faciliùs transigi debet aestas quàm Hispali. ORT. Hoc anni tempore, etiam istic calor est, perinde atque hîc: ea autem est differentia, quòd hîc aedificia sunt constructa, ut aestus faciliùs tolerari possit; istic maxima illorum pars, ob ingens frigus, ex ligneis tabulis fabricata est, quae hoc tempore, solis aestu valdè incalescunt: itaque scitè dici solet, hiemes Burgis transigi debere, aestates verò Hispali, quia aedificia utrique tempori accommodata sunt. D. M. Quandoquidem iam hîc sumus, Burgo ostendere cupio, ut ei pollicitus sum, metallum auro, argento & Smaragdis, quae spectatum ibat, praestantius. B. Libenter illud videbo. D. M. Ferreae hae laminae quas parietibus innixas conspicis, metallum sunt pretiosissimum, & hominum usui maximè utile atque necessarium: hoc est verum aurum & argentum, sine cujus adminiculo vivere nequiremus, neque homines suas artes exercere possent: illo enim administro, verae opes adquiruntur, atque omnes fructus & bona temporalia: sed & reliqua illo parantur. B. Verum quidem est, ferrum valdè necessarium esse; certum tamen, aurum & argentum magis excellere, praestantioremque originem habere, ut ex illorum, prae reliquis metallis, pulchritudine & laevore appâret. D. M. Sciendum est, Burge, omnia metalla eandem originem, idem principium habere. Verum quidem est, varias inter veteres Philosophos fuisse opiniones de principio & materiâ ex quâ generantur: nam Aristoteles, ex vapore in terrae visceribus concreto generari scribit; Democritus, ex certo calcis genere & lixivio; tized b 1O0g lixivio; Aegidius Mauritanus Hispanus, ex cineribus: alii, ex omnibus elementis.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 20.1-3","label":"20.1 to 20.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 21.1-4","label":"21.1 to 21.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}