{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 201.5-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 201.5-7","ref":"201.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"Iovius de Sclimo Imperatore agens, scribit illum vesci semine quodam solitum, quod animo voluptatem adferret, & rerum quae molestiâ animum afficiunt, memoriam tolleret: ignorare tamen quale id semen, nisi fortè sit Nepenthes. Nos autem observavimus Turcas palam vesci semine istic in omnibus foris venali, stirpis Harmala, quae Rutae silvestris genus est (de qua libro secundo egimus) passim in agris & inter sepes istîc nascens, apud nos verò minimè. Dum eorum stirpes observare cupimus, saepiùs ipsorum hortos ingressi sumus: sed nullum vidimus magis singularem & elegantiorem eo qui à Venetis Patauii colitur, cujus auctor fuit Daniel Barbarus, Patriarcha Aquileiensis, magni vir iudicii & insignis eruditionis: ab eo deinde secundum in nostra Gallia apud D. Maurum non procul Lutetiâ Parisiorum. Mespilus Aronia, & Pruneola ferens arbor frequentes sunt per Constantinopolitanos hortos: reliquas etiam arbores fructiferas, ut Amygdalas, Persicas, Malos, ab ipsis diligenter coli jam diximus. An Cromadia, Trebisonkurmasi, sive Lauro cerasus est, cuius historiam Lib. 1. rariorum plantarum describo? Ipse tamen Bellonius Libello De neglecta cultura problem. XXI. distinguere videtur. Si Bellenius per fruticem perpetuò virentem, Lilac Matthioli, sive Syringam flore caeruleo intelligit, ballucinatur: nam deciduo est folio; perpetuo sanè nunquam observavi. Lilium autem eius rubrum, Liriasphodelum puniceum nostrum esse arbitror. Dispiciendum an Tatoula non sit Garciae & Christophori à Costa Datura, quae C. V. Fabio Columnae Solanum manicum. Stellae animalibus per Thraciam noxiae: tum quorundam animantium atque plantarum in Ponti littore collectarum, & in foro Constantinopolitano conspectarum, nomina.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 201.1-4","label":"201.1 to 201.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/201.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 202.1-3","label":"202.1 to 202.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/202.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/202.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}