{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 205-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 205-2","ref":"205-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/205-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/205-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/205-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":219,"text":"COSTVS INDICVS. se negotiatores puto, qui ex variis regionibus oriundi erant. QVOD Arabes ejus duo genera faciant, Costus amaamarum & dulce; factum esse puto, quòd hoc rus & dulci Arabibus. medicamentum cùm recens est & incorruptum, nullius amaritudinis sit particeps, candidiusque persistat: ubi autem vetustate corrumpi incipit, amaritudinem contrahit, fitque nigricans. Non videtur huius Costi descriptio cum Veterum Costo convenire. Nam ex Dioscoride satis manifestum est, illorum Costum radicem fuisse; cùm ait: Sunt qui admistis Helenii Comageni praduris radicibus adulterent. Verisimile enim non est, fruticis ramum tantam habere cum radice affinitatem, ut radice adulterari poßit. At nostri Auctoris Costus minimum radicis habet, & ferè nihil nisi lignum est suo cortice contectum. Quare aut veterum Costum ignorasse dicendum est, aut Arabum Costum (si is quem describit illorum Costus est) à veterum Graecorum Costo diversam esse plantam. COSTI genus Antvotpiam è Lusitania invehi memini, solidum, cortice cinereo, intùs candicans, interdum verò cinerei coloris; odoratâ admodum radice, violaceum siue irinum spirante odorem, praesertim dum manditur: ei cauli fragmentum quod è terra extat, plerumque inharere adhuc conspiciebatur, ferulaceum quiddam referens, & fungosam medullam continens, ut facilè appareret cum Costo nostri Auctoris plurimùm convenire. Eius iconem, qualis videlicet ex sicca radice exprimi potuit, hic adiiciendam curabam. Turbith. Barcamau Tiguar. Turbith bistoria. Turbith nata les. Turbith delectus, & qua ratione gum mosum fiat. Alter Turbith delectus. Turbith fa caltates. Tanga. Manus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 205","label":"IVNCVS ODORATVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/205"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 206","label":"COSTVS INDICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}