{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 206.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 206.1-4","ref":"206.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"CAPVT XXXVI. E Turbith Arabum magna est inter recentiores Medicos controversia. Nam nonnulli Tripolium Graecorum esse volunt: alii Pityusae radicem esse contendunt: alii Alypi. Sed errant omnes meâ sententiâ. Siquidem Turbith plantam & virentem vidi, & floribus exornatam, quae planè diversa est ab iis quas in medium proferunt. QVOD igitur nos Turbith vocamus, eodem nomine & Arabibus, & Persis, & Turcis appellatur: tametsi Andreas Bellunensis in suis emendationibus Terbet vocet. In Guzarate, ubi plurimum nascitur, Barcaman: in Canara, cujus prouincia est Goa, Tiguar. EST autem Turbith planta, radice neque magnâ, neque longâ, caule hederae modo per solum extenso, digiti crassitudine, interdum crassiore, duos palmos longo, interdum verò multo longiore. Folia Althaeae profert; flores etiam similes, è candido rubentes, nonnunquam omnino candidos, non (ut quidam volunt) colorem ter die mutantes. Est verò dumtaxat utilis & gummosa caulis pars inferior juxta radicem: reliqua pars gracilior est, & comosior, quàm ut utilis esse possit. Nonnunquam radix cauli adhaeret, sed inutilis, cùm caulis dumtaxat in medicum usum recipiatur. Tota autem planta insipida est cùm colligitur. PROVENIT in maritimis, verùm non adeò mari vicinis, ut undâ allui possit: sed duabus, interdum tribus à mari leucis seu miliaribus. Plurimum nascitur in Cambayete, Surrate, Dio insula, & Bacaim, locisque vicinis. Invenitur & in Goa: sed à medicis improbatur, nec eo utuntur. Intellexeram etiam in Bisnager provenire, quod centum quinquaginta & ampliùs leucis à Guzarate distat: sed posteà rescitum est, eò ex Guzarate deportari, unde etiam magna copia in Persiam, Arabiam, Asiam minorem, & Lusitaniam exportatur: Nam si aliquod in Bisnager nascitur, viribus adeò infirmis est, ut medici recipiendum non censeant FIERI potest, ut aliis etiam per Indiam locis gignatur (non enim scritur, sed spontè provenit) incertum tamen est, ob indigenarum negligentiam. CETERVM in Turbith delectu, duo solent à Medicis requiri, ut gummosum sit & album. Non omne verò gummosum est naturâ: Sed quia viderunt Indi, à gummi abundantiâ, optimi Turbith notas nos petere, solent ejus plantam, ante collectionem, aut contorquere, aut leviter vulnerare, quo liquor exiliat & densetur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 206","label":"COSTVS INDICVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 206.5-7","label":"206.5 to 206.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}