{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 207.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 207.1-4","ref":"207.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"ait radicem esse herbae folia Ferulae minora ferentis, & ex earum plantarum genere quae lacteo succo turgent: varia ejus inveniri genera, videlicet domesticum, silvestre; magnum, parvum; album, nigrum, & flavum: & Turtith Arain locis siccioribus gigni; quod ex succi densitate deprehenditur. Septem verò in ejus delum delectus. lectu observanda: ut sit candidum, intùs cavum sive vacuum & arundinosum, & gummosum, cortice cinereo, planum, fragile, & recens crassum autem sive densum improbari. Sed, quod ejus pace dixerim, ex aliorum relatu suum Turbith descripsisse potiùs videtur, quàm legitimum vidisse. Nam neque forma convenit, nec è lacte madentium plantarum est Turbith è Lactariarum nunumero, nec ejus domesticum genus invenitur: cùm universum sponte in incultis provemero non est. niat. Alterum genus interdum altero esse majus verum est. Color autem aut albus, aut flavus, aut niger naturalis ejus plantae non est: sed pro praeparationis ratione contrahitur. Nam quod probè praeparatum, suóve tempore collectum non est, album esse non potest. Nascitur verò potiùs locis humentibus quàm siccis. Neque albedo & gummositas probitatis sunt indicia, ut jam dixi. Neque arundinaceum aut ferulaceum est, aut planum, aut fragile, nisi nimiâ siccitate exsuccum. Densum autem potiùs mihi videtur probandum, quàm improbandum, quippe quod plus substantiae contineat, modò cariosum non sit. SERAPIO lib. simpl. cap. 330. Tripolii Dioscoridis historiam ad suum Turbith transTripolium non tulit. Sed si cum legitimi quam exhibemus Turbith descriptione conferatur; manifestè est Turbith. ejus error deprehendetur. Nam neque folia Isatidis habet, neque ejus caules in summo dividuntur, sed in mucronem desinunt largo foliorum proventu ornatum. Flos non mutat ter die colorem, neque ejus radix odorata est, aut venena arcere adhuc deprehensa est. Alypum non DENIQVE non est Alypum Dioscoridis, ut recentiorum quidam existimant, cùm ejus est Turbith. historia Alypi descriptioni planè repugnet, & facultates sint diversae: Turbitli enim pituitam dumtaxat purgat, Alypum atram bilem deiicit. Neque, ut jam diximus, cuiquam è lactariis comparari potest, quae non sine noxâ in corpus admittuntur: cùm Turbith legitimum nullam acrimoniam habeat, & sine molestiâ pituitam deiiciat. PORRò huic errori ansam praebuisse puto Arabes, qui conspicientes apud suos in usu Arabes eriori auctores. esse Turbith ab India petitum, id ad Graecorum aliquam descriptionem ilicò referre voluerunt, Graecis omne plantarum genus fuisse cognitum existimantes.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 206.5-7","label":"206.5 to 206.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/206.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 207.5-6","label":"207.5 to 207.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/207.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}