{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 208.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 208.5-8","ref":"208.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"servabatur, sed tantùm abstinerent à bubulis & suillis carnibus, pisce, & crudis fructibus: tametsi ne in Sina quidem piscibus abstinerent, nam magni sunt helluones. Cùm invaluisset is de radice rumor apud vulgus, mirum in modum hanc radicem videre, atque illâ uti avebant, quia molestè ferebant extremam illam victus rationem, quam in Guaiaci usu observare cogebantur. Adde quòd hujus regionis incolae ob otiosam vitam naturâ sint magni epulones. Sub id tempus appellunt Malacam Sinenses naves, paululum hujus radicis in suum usum adferentes. Sed id paululum tantâ aviditate requisitum fuit, ut sinGauta. gulas hujus radicis gantas (pondus est apud eos viginti quatuor uncias pendens) decem Lusitanicis redimere oportuerir. Postea verò advehentibus majorem copiam Sinensibus navibus, minui coepit pretium, ita ut nunc ganta ematur dumtaxat regali Castellano. AB eo tempore vilescere coepit Guajaci usus, atque ex India relegari, tamquam Hispanus quispiam, qui indigenas fame enecare vellet. CETERVM, ut ad institutum revertamur, non sine causa tantis laudibus effertur Chinae radix. Nam observatis quae in hoc morbo observanda veniunt, naturâ morbi, anni Radicis Chinae mirabiles effetempore, regione, sexu, aetate, & temperamento aegri, mirabiles ejus sunt effectus: tametsi ctus. non desint ex recentioribus, qui eam acriter, sed immeritò damnent. Praeparationis IN magnis doloribus & inveteratis, hujus radicis uncia in septem aquae sextariis2 comodus. quitur, ad dimidii usque humoris consumptionem. Servatur id decoctum usui, vase aliquo vitreo aut figulino vitrato. Spuma verò inter bulliendum colligitur, & utiliter ulceribus tumoribusque imponitur. Salutaris est etiam densus ille vapor inter coquendum exhalans ipsis doloribus. Interdum calido decocto tumores fovemus nonnumquam lineos pannos decocto madidos ulceribus imponimus, eaque mundamus. Sinarum reSOLENT Sinenses majori quantitate in sua regione assumere, cùm frigida admodum gio frigida. sit. Quos cùm imitari vellent hujus regionis nonnulli, radicis duas uncias, additâ interdum semisse, in praecedenti aquae quantitate decoquentes, ob nimium medicamenti calorem in gravia inciderunt symptomata. Sed & quod mihi accidit, praetereundum non duco. Sciaticâ laborans, hujus radicis decocto usus sum, provocandi sudoris causa.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 208.1-4","label":"208.1 to 208.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/208.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 209.1-4","label":"209.1 to 209.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}