{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 209.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 209.5-8","ref":"209.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Alios item, qui nullo modo curati sunt, quòd forsitan frigidiores essent humores. Itaque consulo, ut qui in Europa hac radice utentur, ejus quantitatem augeant, cùm frigidior sit regio. IN singulas verò curas, radicis usus esse solet ad uncias triginta, unciis totidem dierum Medicamenti numero, quibus cura perficitur, respondentibus. Rarò calidum decoctum exhibeo, nisi dosis. in vehementibus & inveteratis doloribus, quando sudoribus materiam evaeuari oportet: tunc enim bis singulis diebus exhibetur, manè scilicet & vesperi. Haec autem vulgaris est Victus ratio. victus ratio. Datur caro gallinarum, pullorum gallinaceorum, & vervecina elixa cum salis momento (id enim modicè sumptum noxium esse non puto) & croco, & coriandro sicco. Interdum eadem assa exhibetur, habitâ morbi ratione. Vinum omnino adimo, nisi ad stomachi ex multa pituita contractam debilitatem, appetentiaeque dejectionem tollendam, decoctum sumatur: tum enim radicis decocto dilutum aegris propinatur; appetentiam enim ciet, & concoctionem plurimùm juvat. Pane mellito utuntur Sinenses. EFFICACIOR est haec radix in inveteratis, ubi videlicet magni tumores, & ulcera maRadix China ligna adsunt, quàm in recentibus morbis. praestantior in inueterato SVNT & aliae hac radice utendi rationes. Nam quosdam in Balagate vidi, qui calide quàm recenti radicis decocto ejusdem radicis tritae drachmam cum semisse iniicerent, quotiescumque morbo. manè & vesperi sumerent. SVNT qui manè laminam conservae ex hujus radicis pulvere & melle (sive saceharo, si Conservaè magnus adsit calor) paratae edant, deinde radicis decoctum bibant. Augetur autem, aut radite Chinae. minuitur pulueris quantitas in hac conserva, & quandoque corrigitur, pro Medici arbitrio. VARIANDA sunt interdum remedia. Memini solo decocto binos curasse, quibus testiculi intumuerant. HAC radice adhuc tenera, Sinenses cum carne elixa vescuntur, veluti apud nos napis aut rapis cum carnibus elixis vesci solemus. HVIVS radicis aquam stillatitiam utilem fore credo, si quis eam nancisci posset. Ego Aqua stillatisanè destillatoria organa in Sinarum regionem misi, ut ex ea radice liquorem mihi eliciant. tia è radice Chinae. Nescio an impetrabo. VTIEE pogle Radicis Chinae facultates. Lampatam. Radicis Chi nae descriptio. Mulieres ad aegros non admittendae. Sinenses Scythae sunt.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 209.1-4","label":"209.1 to 209.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/209.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 210","label":"CAPVT XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}