{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 21","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/21.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Londino ad me mittebat Francofurtum anno à nato Christo nonagesimo primo suOpra millesimum & quingentesimum, vir mihi amicissimus lacobus Garetus, à nautis qui ex Aethiopia redierant redemptum. Hunc verò, tametsi nullum nomen additum, simulatque conspiciebam, Cl. V. Prosperi Alpini Baobab esse iudicabam: per omnia enim ferè respondere comperiebam cum fructu quem eâ appellatione depingi curavit (alteram picturam ramum cum foliis exprimentem, non magnoperè moror) licet hujus fructus historiam satis negligenter describere videatur, exceptis his quae de ejus facultatibus sunt. Hic autem quem à perito pictore exprimi curabam, major eo quem exhibet videbatur, ut qui pedem Romanum longus esset, decem & sex uncias in ambitu crassus, sulcis quibusdam, sed vix apparentibus, secundum longitudinem distinctus, iuxta pediculum minùs crassus, & in extimo mucronatus, cortice denso & crasso praeditus, fragili tamen, si nimium comprimatur, & brevi quadam lanugine seu flore virescente (nisi ubi detersus erat) obsito, triunciali pediculo, interdum tamen (quemadmodum in alio fructu longè meo minore, observabam) cubitali; crassitudine digitali, valde fibroso. Multos habebat hic fructus internâ parte nervos, ab infimo, sive à parte quae pediculo inhaeserat, ad summam fructus partem excurrentes, & fibras in latera sparsas, inter quas pulpa sive substantia satis friabilis, alba, gustu acido, in qua latebant semina exilium renum formam referentia, duro fuscoque putamine tecta, nucleo albo, non ingrati saporis, praedita: sed & tenues quaedam fibrae, veluti cincinni per albam illam pulpam sparsae erant, etiam nonnullae ipsorum seminum umbilico inhaerebant, ut ex eis suspensa viderentur, quemadmodum in binis aut ternis ejusmodi fructibus observabam. An verò substantia illa sive pulpa quam continet, humida sit dum recens est, ut Alpinus suo Baobab tribuit, me latet, quandoquidem nullum recentem fructum conspicere mihi hactenus contigerit: certè rubram esse non arbitror, quum in binis quos habui fructibus candidam & valde friabilem repererim: verum quidem est, in vetustis magis fuscam esse, qualem in eo fructu quem Cl. V. Honorius Bellus Abavo nomine ad me postèa mittebat, deprehendebam: sed omnium pulpa, ut est friabilis, non lenta, sic etiam acida est. Itaque nihil mirum, si Aethiopes utuntur ad extinguendam sitim, sitque utilis ad ea quae Alpinus cap. de Baobab, lib. de plantis Aegypti tradit: sed quòd pulpae saporem, quem ipse acidum fatetur, cum terrae Lemniae sapore comparat, fallitur, meâ quidem sententiâ: adstringit certè illa habetque omnes eas facultates quas ipse illi tribuit, aciditatem tamen numquam in illa deprehendi, tametsi selectissimam ab aliquot Caesareis Legatis, quos Turcarum Imperator tali munere atque aliis, finitâ legatione discedentes prosequi solet, dum in Caesaris aula vivebam, aliquoties acceperim, Augerio Busbequio videlicet, Carolo Rymio, Davide Vngnadio, & Sifrido Praynero, Friderici (qui in suae legationis munere Constantinopoli obiit) fratre, quum ejus sarcinas recepisset: nec etiam ullam adstrictionem in hujus fructus & Abavo pulpa percipiebam.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 20-2","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/20-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 22","label":"CAROLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/22"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}