{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 211","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 211","ref":"211","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":385,"text":"SILVESTRES ARBORES cicurandi & mitiores reddendi rationem edocentia. Nullam temporis longitudinem esse praetexendam, quo minus ea quae ad Reipub. commoda augenda pertinent, Silvestrium arborum culturâ procuremus. PROBLEMA I. NHominem ob tellurem creatum non dicas, quandoquidem in illam resolvetur, nisi resurgere deberet? Licet autem alterum pedem in tumulo habeat, minimè exquirit, quis videbit, aut iis fruetur quae ipsius curâ fabricantur & enascuntur, (cùm tamen nisi temporis diuturnitate vel absolvi, vel adolescere queant) tamquam nemo succederet, qui ab co derelictis fruatur. Sed quos, obsecro, plerumque videmus magna aedificia exstruere? nónne senes? quibus forsitan ea jam absoluta inhabitare non licebit. Vix enim è centum reperias, quem perfecto jam opere uti contingat: attamen omnes diuturnam sibi vitam pollicentes, iis operam navare non desinunt qui ipsos subsequuturi sunt. Observata proferam. Quispiam ad senectam vergens, nec diu se superfuturum sperans, reconditis fructibus dum vescitur, eorum semina diligenter excipi jubet, atque ut novo vero telluri committantur praecipit: non quòd arbores inde natas fructus jam ferentes se conspecturum speret, sed hac ratione posteris consulere cupiat. Quisquis igitur hoc circa silvestres arbores cicurandi rationem propositum probè intelliget, certò statuat cùm in illius intelligentia perquirenda, tum etiam arborum reliquarumque stirpium cognitione adipiscenda, quo illustriores reddi possent, jam diu desudatum fuisse. Hic itaque deprehendetur res certa, memoratu digna, & magnae utilitatis, quaeque, ut omnium oculis subiiceretur, promerita est. Quae adeò occasionem Auctori praebuit, eumque impulit ut nullum laborem subterfugeret, quo minus ad perquirendas arbores summa celsissimorum totius Europae atque Asiae montium juga conscenderet. Pauci hunc laborem animo comprehendent: paulo pòst tamen, cùm ipsius effectu, tum evidenti eorum quae proponuntur demonstratione, atque etiam disceptationibus liquidè scripto comprehensis, & theorica stirpium declaratione, ut ex subsequentibus disceptationibus patebit, eum comprobabimus. Sed ut singulae artes sua peculiaria habent vocabula & loquendi formulas quibus eorum principia edoceri queant: sic in hac praefatione & principio necessariò admonendus est Lector, ea quae ad hanc culturam pertinent, ordine, sed tamen obiter, tradenda; pleniùs etenim omnia in Agriculturâ elucidabuntur, ubi singulae stirpes suo ordine sigillatim describentur, perinde atque alia quae ab eodem Auctore evulgata fuêre, qui avium & piscium icones ad vivum expressas adeò distincto ordine primùm exhibuit, ut qui cum subsequuti sunt recentiores, licet eas postmodum expolicrint, minimè illius methodum assequuti sint. Is in animo habet serpentum etiam effigies brevi in lucem efferre, cùm primùm per occupationes licebit. Quantam utilitatem consequi liceat ex Silvestrium arborum cicuratione, modo cultores laboris non pigeat.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 210-4","label":"DE PETRO GILLIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 211-2","label":"PROBLEMA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}