{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 211.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 211.1-4","ref":"211.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Nam tametsi vulgo hac ratione, croco scilicet indigeno, utantur ad tingendos condiendosque cibos, cùm hîc, tum apud Arabes & Persas, ob eam nimirum causam, quòd viliori ematur, quàm noster LIBE noster crocus, qui apud eos etiam provenit: hujus tamen etiam in medicina usus est, praesertim autem in ocularibus medicamentis: tum etiam ad psoram, si cum mali aureae succo, & Cocci, sive nucis Indicae oleo misceatur. Quibus affectibus Avicenna utroque illo capite chaledsium & carcuma utilia esse scribit. EST autem haec radix recens, intùs crocea, foris verò Gingiberi persimilis, foliis Mili majoribus, cauleque foliaceo. Vehementi amaritudine & acrimoniâ, dum recens est, caret, ob multam humiditatem: siccata verò acris est, sed non adeò ut Gingiber: putoque sine noxâ posse sumi. In nostris exemplaribus Avicenna lib. 11. cap. 195. Chelidonium utrumque haud dubiè describit. Capite autem 162. de Chorcumani, sive Chorchumma agit, cum hac interpretatione: Et est fex olei de Croco. Ceterum de Officinarum Curcuma, quod Dioscoridis Cyperum indicum volunt recentiores, lege Matthioli, tum aliorum commentarios. De Galanga. CAP. XL. ST Galanga medicamentum usibus humanis valdè necessarium, sed veteribus Graecis ignotum, & Arabibus non satis perspectum. E DICITVR autem Calnegiam Arabibus: & licet omnes Mauritani, ut Serapio lib. simpl. cap. 332. corruptè legit, Culungem aut Galungem scribant, fides eis adhibenda non est, quoniam omnes Arabes Caluegiam nuncupant. EST verò Galanga duplex. Altera minor, odorata, quae ex Sinarum regione huc, inde in Lusitaniam defertur: eam incolae Lauandon appellant. Altera major, quae crassior est priore, ignavior tamen & viribus infirmior. Nascitur haec in lava, & incolis Lancuaz dici tur. Nos tamen hîc in India utramque Lancuaz appellamus. PORRò minor duorum palmorum altitudine fruticat, foliis Myrti, radice nodosa spontè nascens. Major in lava nata binûm ferè cubitorum altitudine attollitur, foliis mucronatis in modum cuspidis lanceae, radice crassa, nodosa arundinis modo: flore candido, seminifera est. Seritur tamen haec major radice dumtaxat ut Gingiber, non semine; licet apud Auctores aliud reperias. Sed tamen & ex semine sata hîc provenit in hortis, sed exiguâ quantitate, quanta videlicet acetariis & hujus gentis usui medico sufficit.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 210-3","label":"CAPVT XXXIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/210-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 211.5-7","label":"211.5 to 211.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/211.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}