{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 212.4-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 212.4-8","ref":"212.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Id quidem in medium proferimus, non ut ostentemus nos Latinam linguam non ignorare, sed ut evincamus Carpini materiem flavam crispamque esse debere: quae notae nostro Cherme sive Ostryae minimè convenire possunt. Sed hoc exemplum adductum esto in aliorum comprobationem. Quisquis autem ordinem à nobis observatum in his quae antè in lucem protulimus, cum eo quem nonnulli, postea eadem expolientes, observarunt, conferet, prae nostro confusum & malè digestum inveniet: quod in nostram excusationem dictum volo, qui nullam methodum, ad arbores quod attinet, in his Problematis observaverimus. Quid praeterea expetere queas, ad probandum, in omnium rerum observatione adhibendam esse diligentiam, quam Delphini historiam? Cùm enim in nostris piscationibus frequentissimè capiatur, in Italicis adeò rarus est ut istîc haberi non potuerit ad exprimendam illius iconem; cujus rei fidem facere possunt picturae proximè inde allatae, magno certè sumtu comparatae: quae testificantur, beneficia referenda esse iis à quibus accepta sunt, & pleraque in una provincia vulgaria esse, quae in aliis rara sint. Itaque in hoc opusculo ingratitudinis notâ Auctor nunquam meritò accusari poterit. Et quemadmodum scripto minimè opus fuisset ad persuadendum Gallis, ipsorum Oye de mer & Marsouin, esse veterum & recentiorum Delphinum, nisi difficultas fuisset in ea re probanda sine scripto: ita haud opus erat hunc peculiarem libellum scribere, & multas disceptationes in eo inserere ad probandam silvestrium arborum cicurationis facilitatem, nisi scrupuli suborti essent qui nondum fuêre explicati. Cùm igitur hic libellus de silvestrium arborum cultura ex professo agat; duo inseremus ex quibus duplex utilitas emanabit: ex altero literati viri novarum rerum scientiam adipiscentur: ex altero rustici census augendi rationem intelligent: illo arborum notitiae illustratione, hoc verò earum culturae praeceptis; quarum rerum scientia sua etiam voluptate non carebit. Nemo est adeò rudis ingenii rusticus, qui ignoret, omnes stirpes radicibus, ramis, foliis & fructu praeditas esse, & qui illas, quando opus est, ad suum usum accommodare non norit: sed non est agrestis ingenii, earum differentias docere, & de earum natura disceptare. Quae omnia nulla ratione doceri potuere quin ad Respublicas utilitas redierit: nam & homines scientiarum avidi inde commodum accipient, & summam utilitatem ex rebus facilibus earumque cultura desumtis magna cum facilitate, & sine expensis consequentur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 212.1-2-3","label":"212.1 to 212.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 212.9","label":"PROBLEMA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/212.9"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}