{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 214-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 214-5","ref":"214-5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"PROBLEMA BD nullae deliberationes solidâ protectione subnixae, favore egebunt, modò dignae inveniantur, ut honestam commendationem apud Principes quibus nuncupatae sunt, mereantur: & ipsi Principes conferre dignentur cum iis qui Rebuspublicis imperant, ut cum his qui illas administrant, communicent. Eâdem igitur humanitate erga hanc utantur, quam Crocodilus Trochilo praestare solet. Is flumen Nilum egressus, in ejus ripa aërem captat & subinde obdormiscit: os tamen subapertum relinquit, ut aditum aviculae praebeat, quae dentibus ipsius inhaerentia depascatur. En vobis duo commoda in rebus disparibus sub siduciâ magnae familiaritatis comprehensa. Nam Crocodilus sui commodi & voed by Go & voluptatis causa Trochilum sibi repurgare dentes permittit: Trochilus verò eos repurgando hoc consequitur commodi, ut sine alterius incommodo satietur. Sic unus suae utilitatis causa, ut alius similiter eam consequatur concedit. Sed difficultatene caret? quandoquidem plerumque accidit ut à nostris potiùs laedamur, quàm ab externis. Si igitur nonnulli hoc beneficio indigni, id neque pro Principis servitio, neque pro suo aestimare potuerunt; multo minus pro publicâ utilitate: nam cùm eorum desideria solâ insatiabili avaritiâ nitantut, nullas alias divitias aestimant praeter suas facultates.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 214-4","label":"PROBLEMA IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 215.1-2-4","label":"215.1 to 215.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.1-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}