{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 215.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 215.1-2-4","ref":"215.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Cùm ergo ipsorum morositas huic culturae injuriam intulerit, nostrae arbores illis exprobrabunt; gravius enim illis quidquam facere nequeunt. Quemadmodum igitur multi cultros & cibos mensae apponunt, ad nonnullos saturandos, qui nullam illis gratiam rependunt; sic quidam aliorum gratiâ labores suscipiunt ingratiis. Miser aliquis seruus brachium aut crus frangens, vel in aliud infortunium incidens, dum sui heri mandata exequitur, eam ob causam herilibus aedibus non eiicitur, cùm suâ culpâ aut negligentiâ id infortunium minimè acceperit. Sed quandoquidem tolerantiâ omnes difficultates superantur, levitatis & inconstantiae argumentum est, si quis praestitutum tempus fruendi suis bonis exspectare non queat. Evenit enim quibusdam qui seminibus terrae commissis, ea statim quarto die nasci voluissent, propterea queruli eorum seminum datorem, atque ipsius artem vituperârunt: cùm tamen pleraque ad alterum, atque etiam tertium annum sub terra lateant. Accidit dum has Disceptationes scribimus, ut multa semina jam ante triennium sata primùm prodirent, cùm tale quid minimè exspectaremus, in quorum numero fuêre Tinus, Ornus, Olea, Zyzipha, Rhus. Platanus verò, Nerion, & similes altero post sationem mense prodeunt, si vel pluviis vel aliâ ratione rigentur. Inde fit ut nonnulla Autumno sint terrae committenda, non ut proximâ aestate, sed eam subsequente vere germinent. Quisquis igitur penitiùs considerabit quae circa hanc rem observanda sunt, aequum se judicem in rebus verisimilibus praebebit. Nam quemadmodum Cicero in nemine unquam invenit quod in perfecto Oratore requiritur; sed talem sibi in animo finxit: sic Galenus cùm nullum temperamentum sine excessu in homine invenire posset, temperamenti omnibus suis numeris absoluti Ideam excogitavit. Arbores intelligite, morosi homines vestra bona contemserunt: sic enim vulgo dici solet, Vilis conditionis hominis laborem, pro nullo aestimari: at veteribus gratias agite, qui vobis faverunt, vestramque causam tutati sunt. Sic interdum mensa sternitur nonnullis, qui saturi, beneficium non agnoscunt. Quòd si ea de quibus jam egimus & postea agemus, in privati alicujus gratiam suscepta fuissent (praesertim cùm multa singularia magnae cujusdam Reipublicae utilitate digna, referre studucrimus) nónne meritò honestam aliquam mercedem petere possemus?","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 214-5","label":"PROBLEMA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/214-5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 215.5-2-7","label":"215.5 to 215.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/215.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}