{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 217.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 217.1-4","ref":"217.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Quòd pecuniae penuriam incusetis, nulla vobis ratio est; quandoquidem sumtus in aedificandis muris facti vos accusant: at quo modo id fieri debeat, ignoratis; hinc ergo discite. Quemadmodum igitur arces minoraque aedificia tandem ruunt, nisi incolas, & vitia repares, ipsa tamen tellus interea incrementum agit: sic arva & horti, si cultura absit, deserta fiunt; contrà caeduae silvae meliores redduntur, si incultae maneant: hinc nonnullis data est admirationis occasio, cùm audiunt segnitiem interdum ad aliquam rem esse utilem. Itaque si arborum aetatem cum herbarum aevo conferamus; arbores longè excellere, majore commendatione dignas esse, majoremque censum & quaestum adferre comperiemus; nam minutae hae herbae annua satione conservandae sunt; alioqui, si negligas, intercidunt. At arbores cùm sine cultura permaneant, exiguâ curâ indigent, magnam tamen utilitatem adferunt. Quae adeò res nos compulit, ut in his Disceptationibus arbores aestimaremus, & earum culturam atque perquisitionem herbarum cultui praeferremus. Hic tamen libellus, ut dictum est, silvestres arbores cicurandi rationem edocens, res postea proferet memorabiles, & dignas quae historiis nostri temporis inserantur, quaeque, pro ordinis earum propositione, Regis favore & auxilio haud indignae iudicari queant. Pro his etenim stirpibus dicere audebimus, eas videndi & cognoscendi desiderium, majorem huic scripto & labori occasionem praebuisse, quàm reliquarum scientiae partium studia. Porrò quemadmodum Phoebus vir Princeps & illustris, & omnium venatorum Coryphaeus, de suis canibus dicere solitus erat: sic hoc loco de stirpibus dici posset, pro quibus nemo fortè alius tantum laboris sumpsit; quod etiam sine rubore affirmare ausim. Is igitur de Hinnuli venatione loquens, in haec verba dicit: At quando Venator ferae vestigia repererit, eò canes convocare, & quae commoda videbuntur verba proferre debet: canes eò acciti, hinnulum statim odorabuntur. Si igitur hac ratione illos bis aut ter convocaverit, nunquam eadem verba proferet, quin canes adveniant, etiam si nulla fera adesset: nam semper existimabunt, sese ejus ferae, quam persequuturi sunt, vestigia odoraturos. Sic morigeri fiunt, & ut quò velimus veniant edocentur. At peritus venator meram veritatem suis canibus dicere debet, ut majorem ipsius verbis adhibeant fidem. Nam meos canes venire, & millies terram odorari compellerem quo loco vellem, etiam si nulla adessent vestigia.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 216.9","label":"PROBLEMAVVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/216.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/216.9"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 217.5-7","label":"217.5 to 217.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}