{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 217.5-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 217.5-7","ref":"217.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Sed id ipso potius facto quàm scripto eos qui non vidissent edocere possem. Et sanè pessimè venationem instituunt qui nimium loquaces sunt & clamosi: nam canes nimium gartulis tantam fidem non adhibent, quàm taciturnis. Non inficias tamen eo, canes defessos, aut feram indagantes, blandè compellendos & exhortandos esse: sed id moderatè fieri debet. Et me hercle meis canibus perinde loquor, ac homini: cumque dico, progredere, regredere, huc ad me veni, hoc age; me intelligunt, meliusque mea mandata peragunt, quàm ullus meorum domesticorum. Sed non arbitror alium quenquam id ab eis impetraturum, neque etiam fortè me exstincto. Haec Phoebus. Sed ad institutam orationem redeuntes, dicamus cum Virgilio, Arma virumque cano. Nam quemadmodum venator indaginem instituere non debet sine cornu; sic qui huic studio sese applicat, sua instrumenta habere necesse est: Hoc est cùm herbationem instituit, minimè domo excedere debet, quin ferreum ad eruendas stirpes instrumentum, sacculum, atramentum, papyrum, atque chalybem excitando igni idoneum secum deferat. Itaque haud dubium est, neminem hac aetate sic consultò de arboribus agere, neque forsitan alius me exstincto succedet, qui arborum gratia hanc provinciam suscipere velit, sine majori auxilio. Verbi gratia, Theophrastum semper in tertia persona loquentem comperimus; unde colligi potest eum magnopere adjutum, ut ad arbores perquirendas alios ablegare posset. Rarae sunt, inquit, arbores quae siliquas ferunt, atque inter alias Ceratia, Cercim, & Coluteam recenset. Sed cùm hic interpretem non agamus, sed disceptationes duntaxat, hujus idiomatis (nempe Gallici) causa, instituamus, arbore? & frutices siliquas ferentes, Staphylodendron, Laburnum, Cerinam, Tamarindum, Acaciam, Coluteam, Genistam cùm Hispanicam, & vulgarem, tum Nivernensem, Routazo apud Montefiascon nascentem, Cassiam solutivam, Anagyrim, Nerion, & Arborem Iudae vulgo nuncupatam comperimus. Hic multo plurium appellationem auditis, quàm Theophrastus tradiderit. Sed hîc duntaxat de earum semina conquirendi, atque ad germinationem perducendi ratione agitur: nam aliàs de ipsarum natura agemus: Cassiae porrò & Acaciae effigies in nostris Observationibus videre licet.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 217.1-4","label":"217.1 to 217.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/217.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 218-3","label":"PROBLEMAVVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}