{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 218.4-6","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 218.4-6","ref":"218.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Multae tamen arbores imminentibus frigoribus folia non abiiciunt, sed illa totâ hieme retinentes, demum novo vere iis sese spoliant. Aliae verò quibus folia decidua, aestate vetera abiiciunt, & semen conservant. Sed hujus rei vix ratio reddi queat. Similis est nonnullarum rerum quae in peculiaria animantia cadunt, consideratio: nam cervis, platycerotis, hinnulis, atque forsitan etiam Camelopardali, Axi, magnoque illi animali Alci (cujus cornua in limine sacri sacelli Biturigibus, quemadmodum alterius Ambosii, conspiciuntur) & Hippelapho cornua decidunt: contrà Monocerotes, Strepsiceri, Tragelaphi, Gazellae, Rhinocerotes, Hirci cùm domestici tum silvestres, Boves, Uri, Bubali, Verveces, & Musimon, ea non abiiciunt. Nónne ergo idem arboribus, praeparationis gratia, quod nobis continget? Solo mandatis Malorum, Pirorum, Olivarum, Aureorum Malorum, Limonum, Citriorum, Adami, Granatorum, aliarumque similis liquoris, atque etiam vuarum seminibus, an grati saporis fructus habituros vos creditis ex arboribus inde prognatis, nisi prius eas surculis (illi arbori ex qua semina desumsistis, similibus) inseratis? Olivas serite, nascentur vobis Oleastri, & ex Piris Malisve optimi succi, asperi silvestresque nascentur: itaque eas inserere necesse est. Eam nos cicurationem appellamus, cùm novo varii generis insitionum adulterio, quales in hortis aluntur, eas fieri cogimus. Nisi mortales disciplinarum dulcedinis insitionem reciperent; naturam, quae per se agrestis est, retinerent: sic & animalia fera manent, nisi cicurentur, atque similiter arbores, nisi insitionis cultum recipiant. Eadem igitur est ratio artis in eo qui illam edoctus est, qualis surculi in arbore silvestri insiti. Sed ne à primario nostro instituto longiùs discedamus, nobis vitio haud vertetur, quòd de soli praeparatione primùm non egerimus, ante quàm ad seminaria procedamus, quasi ignoraremus cultum desiderari. Sementis & insitionis tempora adeò fuerunt à Veteribus observata, ut Graeci, teste Galeno, hiemis duas extremitates in iis constituerint, hiemem verò mediam. Sic enim ejus interpies Latinus loquitur: Hiemem in tres partes dissecant: cujus sub Solstitium tempus medium constituunt, de extremis duobus partim sementem, postremam ρυταλίαν, quod est inserendi tempus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 218.1-3","label":"218.1 to 218.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 218.7","label":"PROBLEMA VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/218.7"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}