{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 222","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 222","ref":"222","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"CAPVT LI. VILISSIMI sunt hîc pretii cùm Hyacinthus tum Granatus, quos volunt nonnulli ex Rubinorum esse generibus, Hyacinthum flavescentem Rubinum appellantes; Granatum verò, nigricantem Rubinum. NASCVNTVR autem & in Calecut, & Cananor: Granati etiam toto regno Cambaya & Balaguate: Hyacinthi verò & quibusdam Lusitaniae locis provenire feruntur, ut in Belas non procul Olysipone, & multis Hispaniae locis. De Jaspide. CAP. LII. NVENITVR Iaspidis genus viride, ex quo vasa Murrhina fiunt (Porcellanas vocant) adeò virentia, ut ex Smaragdo conflata videantur. Ex hoc fortè genere erit id quod Genuae ostenditur, quodque ex Smaragdo esse contendunt, rariùs videndum proponentes, quo majorem auctoritatem lapidi concilient. HVIVSMODI vas Murrhinum aliquando mihi propositum fuit venale ducentis pardaons sive aureis Hispanicis: cujus, si ex Smaragdo conflatum fuisset, millesimam partem eo pretio vix nancisci potuissem. De Alaqueca. CAPVT LIII. VNVENITVR in Balagate lapidis quoddam genus quod Alaqueca, Arabes Quequi vocant, cujus libra minutis fragmentis expoliti, regali Castellano emispotest; tanta est vilitas. Hujus tamen virtus reliquarum gemmarum facultates exuperat, quippe qui sanguinem undequaque fluentem ilicò sistat. Solent plerumque ex hoc lapides efformari sphaerulae precariae. De Oculo Catti. CAP. LIV. AVDATISSIMI inveniuntur in Zeilan. Nonnulli etiam ex Pegu advehuntur,","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 221","label":"CAPVT XLVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/221"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 222-2","label":"CAPVT LI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}