{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 222-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 222-3","ref":"222-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":392,"text":"Attamen haud difficile foret, brevi efficere, ut singuli rariores alias & varii generis adipiscerentur, si illis semina aliunde subministrarentur (cujus rei exemplum esto, quòd nullus adeò exiguus hortus nunc sit, qui cupressos, lauros, & plerasque alias non colat) atque ista ratione singuli quibus ad hanc rem animum applicare licet, suam diligentiam, ut appareat, praestare poterunt. Si igitur difficilius non est silvestres urbaniores reddere, quàm domesticas conservare: in quam calumniam, ô hujus seculi Principes, non incurritis, tam ingenti bono indigni, qui vestra socordia vestros census imminui sinitis? Sed cuinam tribuetur insignis hic error, socordiae ne & indignitati personarum, an ipsi tempori? Vos igitur qui doctrinae nomine tumetis, & singula in commentarios referre vos profitemini, cur ejus rei non meministis? Quaenam est haec negligentia, quòd arbustorum per universum orbem celebratorum stirpes prorsus exstingui permiseritis? Sed aliàs id demonstrandum est: nam nunc de silvestrium cicurandi ratione nobis institutus est sermo. O boni senes & parentes, an desides homines, quibus vestras haereditates virentes, bene cultas & opulentas reliquistis, calumnia digni non sunt, quòd egentes facti sunt? De te nunc agitur Balsamum, cujus cultura, non jugera, sed integra arva occupare solebat. Nostris majoribus gloriae cedebat, quòd illud in necessarios usus obtinerent, vobis autem vitio vertendum, quòd id perire permiseritis. Vestrae opes, ô homines nihili, culturae negligentiâ pereunt. Sed cujus culpâ, ô Principes, ejus cultura non restauratur, nisi quoniam vobis in mentem non venit? Iam Iericho deserta est, Balsamum istîc ampliùs non nascitur. Magnificentiâ igitur à veteribus vos superari, fateri non pigeat. Semiramis, Attalus, Philometor, Harpalus, & multi alii Principes exstincti, viri, & feminae, nomen sibi adquisivere, quòd culturâ delectarentur. Si quis nunc id in usum revocaturum polliceatur, invenirétne qui illi fidem adhiberet? Dubito, nam esse desiit. Sed secundum ea quae vobis hîc proponuntur, agite, ô adolescentes, & antè quam canicies vobis obrepat, stirpes jam alueritis, quae vobis cum insigni utilitate delectationem etiam adferent: nam quemadmodum canicies temporis successu, vobis insciis, sensim obrepit; sic natura vobis inserviens educabit quod telluri vestrae concredetis, modò prima initia illi dederitis. Quispiam jam provectae aetatis accersitus ad opulenti cujusdam liberos instituendos, immortalitatem illis pollicebatur: parens illorum, vadem postulans, responsum tulit, quantum ad se attinet, certum se esse, minimè calumniam incursurum nisiimmortales fierent: cùm videlicet non ignoraret se inventum non iri, cùm illi morerentur, ut fidem suam praestaret. Attamen ille non corporis immortalitatem promittebat, sed nominis illorum gloriam. Quae causa sit, cur neque in civium, neque Principum hortis, exoticae planta vulgo conspiciantur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 221.5-2-8","label":"221.5 to 221.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/221.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/221.5-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 222-4","label":"PROBLEMA X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/222-4"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}