{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 229.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 229.1-4","ref":"229.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":343,"text":"HABEO in meo praedio quod est in Bombaim (cujus in priori hujus historiae parte meMangas arbor mini) arborem hujusmodi fructus proferentem, quae bifera est. Nam Maio mense fru lisera. ctum fert saporis quidem & odoris gratiâ excellentiorem; Autumni verò sub finem, alium superiori tanto magis commendabilem, quòd praeter tempus solitum nascatur. COLORE est is fructus ex viridi rubescente, & odore gratissimo. Excmpto cortice editur aut sine vino, aut generoso aliquo vino maceratus, veluti persica duracina. Conditur etiam saccharo, interdum verò & aceto, & oleo, & sale, inspersis in ejus meditullio gingibere & alliis. Interdum editur cum sale, & nonnunquam elixus. Frigidus verò est & humidus, quemadmodum persica. Hujus ossiculis assatis, alvi profluvia sisti aiunt; quod Maugas faverum esse deprehendi: nam degustata, suberinas glandes sapiebant. Nuclei verò recencultates. tes, lumbricos & ventris tincas necare dicuntur: quod rationi consonum esse puto, ob amaritudinem. * Hic fructus in memoriam nihi revocat Iaiama Oviedi, quem septimo suae Historiae lib. cap. 13. describit, tameisi plus similitudinis habere videatur cum eius Anon, de quo lib. 8. cap. 18. Vtriusque igitur historiam hîc adscribam, ui utra huic fructui magis quadres, lectori diiudicandum relinquamus. ANON igitur arbor est cuius fructus magnam cum Guanabano similitudinem habet, cùm forma, tum carne & semiAnon. ne. Sed & ipsa Anonus arbor Guanabani arbori simillima est, & magnitudine, & formâ & folio. Duabus verò in rebus differunt; primum, quòd huius fructus minor sit Guanabano, corticique color luteiu, qui in Guanabauo viridu est; deinde, quòd meo quidem iudicio gratior sit palato Anon quàm Guanabanus, utpote firmiore carne. Vtrumque maguo in pretio habent Indi Americi, & diligenter in suis praediu colunt. Haec Oviedus de dnone: Nunc ad latama historiam acIatanid. cedamus. NASCITVR in Hispaniola, reliquisque vicinis insulis fructus quidam, quem nostio à Strobili sive Pineae nucis similitudine Pmu appellant, non quòd eiusmodi lignosas squamas habeat, sed quòd eius cortex simili modo distinctus videatur, tumetsi non squamatim, sed peponis modo cultello integer auferatur. Vt autem succi bonitate & suavitate reliquos fructus hic antecellit; ita color illi pulcherrimus ex luteo virescens, paulatim per maturitatem viriditate evanescente. Odor iucundissimus, qualis ferè in eo Persicorum genere quod à malis & cotoneu nomen apud Italos & Hispanos invenit; magnitudo illi vulgaris Melonis.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 228-3","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/228-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/228-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 229.5-7","label":"229.5 to 229.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}