{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 230.1-2-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 230.1-2-4","ref":"230.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"PROBLEMA XIV. IDETIS ergo toto eo scripto quod Regi oblatum fuit, nullum arboris vulgaris nomen contineri, quae in campestribus nostris silvis nascatur; neque etiam plurimarum aliarum nomina, quas tamen facilè nancisci possemus, si necessarium esset: sed neque inserta fuêre nomina multarum aliarum quae nimis difficulter educari possunt, licet magnâ quantitate variis locis reperiantur; ut Limones, Citriae, Poma Adami, Punicae, Pistacia, Oleae, Lentisci, Cassiae, Palmae, Palae: non ignorans ista cicurari non posse, nisi majore labore. Neque istîc fit mentio aliarum multis jam locis vulgarium, ut sunt Cupressi, Lauri, Aceres latifolii, Sabinae. Vt ergo intelligi queat quaenam arbores sint nominatae, & qua ratione facile erit cuivis exiguo sumtu earum originem habere; docebitur, ut qui desideret, non modò libras, sed modios, & culeos plenos, atque, si opus est, integra plaustra habere possit. Si igitur sine difficultate, parvoque adeò sumtu singulorum generum magnam quantitatem nancisci posse certum est, & omnia in seminariis ali, quae vel in ligneis capsis, vel fictilibus, vel areolis plana terra fiant, quemadmodum sponte in silvestribus nascuntur; quid oberit quo minus promissa praestari queant, si necessarii homines adhibeantur? Sed quis tacere queat, nec obiiciat Magnatibus qui possessiones suas in planis & campestribus obtinent, quòd majore industriâ arbores alere non norint quàm Populi & Salicis perticis terrae infixis? quasi verò Fagi, Ostriae, Vimi, Fraxini, Aceres, Corni, & similes in proximis silvis nascentes, fructus & semina non praeberent, quae facilè ali possint? Si verum est tantam esse ligni penuriam & caritatem in insulis, in Scotia, & aliis plerisque regnis, ut foetido carbone fossili ignem strucre cogantur, cùm tamen agris inutilibus & incultis abundent; hinc discere poterunt qua ratione eos utiles reddant, modò sibi comparare non pigeat quae illis ostenduntur. Sic etiam usui erunt ista praecepta L’armor incolis, ut vicinorum suorum L’Aarguet facultatibus juvari queant. Docebuntur etiam non modò per flumina Elaverem, Rhenum, Rhodanum, Ligerim; sed & per alios amnes, earum arborum, sive Abietum, Fraxinorum, Picearum, sive aliarum semine naves onustas, à rusticis montium accolis comparari posse: ubi rustici Faginam glandem aestate colligunt, ex qua oleum in quotidianum usum exprimunt; qua glande integrae naves onerari & vili precio emi possent.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 229-2","label":"PROBLEMA XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/229-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 230.5-2-8","label":"230.5 to 230.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}