{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 230.5-2-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 230.5-2-8","ref":"230.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.5-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"Nec verò ignoramus, quin soli natura caeli naturae respondere debeat, pro stirpis naturâ & ingenio; & eandem esse de plantis & animalibus rationem: nam exempli gratiâ, nulli cameli, nulli bubali, in his regionibus vivere conspiciuntur, qui tamen in aliis admodum sunt vulgares. At hîc non reperiuntur, quoniam harum regionum incolis non sunt in usu. Aristoteles scripsit asinos in Gallia propter frigora non vivere, eos tamen Gallicum aërem probè ferre constat. Sic etiam planta quae colenda venit, utriusque particeps esse debet, videlicet locis ubi sponte nascitur. At hîc cùm de earum cultura sermonem instituimus, docemus qua ratione cogendae, ut nostrae voluntati obsequentes sint, atque illas conservando, & molliter fovendo, voluptatem & utilitatem ab ipsis accipiamus; ut aliàs in Agricultura pluribus demonstrabimus, secernentes eas quae ramis pangi possunt, hiememque ferunt, ab his quae frigoris injuriam fugiunt; earum inserendi & adulterandi rationes edocentes. Itaque hoc loco minimè constituimus disceptare de soli natura, plantarúmve causis, aut ipsarum & caeli temperamento, quemadmodum nec de earum abundantia & defectu, sterilitate & foecunditate, neque ad quem usum sint aptae. Hîc addi posset, diligentem hortulanum eniti, ut singularia quaedam opera ex plantis conficiat, ut res parvi momenti valdè insignis appareat. Conspiciuntur in Anglia pergulae ex ligustro tam affabrè factae, ut ex ligno ab insigni artifice confectae videantur, sub quibus areae ad globorum ludos sunt. Romae sunt horti, ubi ex eadem planta, & animalia & triremes tam industriè effictae sunt (praesertim in horto nobilis Equitis Romani Domini Stephani Bouphalo) ut & remi & malus, & gubernaculum & vela dignosci queant: similia etiam ex Myrto; cujus rami ita ducuntur, ut ejus rei similitudinem quam exprimere volunt, referant; veluti hominis equo insidentis, & hastam manu tenentis. Quisnam, obsecro, in his regionibus adhuc conspexit parietes hedera, lauris, punica malo, ligustro, & similibus quae nunc non succurrunt, ita tectos, ut aulaeis ornati videantur? aut caveam hedera tectam in medio horto, qualis est Patavii Cardinalis Bembi? Quis igitur nostros homines prohibeat, quando in suis hortis deambulacra instituunt, quo minus ea integant hederâ, ut Itali? eas autem sepes tizet sepes intelligo, quae deambulacra utrinque claudunt, quas Itali Spaliere, Galli Acoudouars aut Espaullieres vocant.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 230.1-2-4","label":"230.1 to 230.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/230.1-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 231-3","label":"PROBLEMA XIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/231-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}