{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 238.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 238.1-4","ref":"238.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Viginti jam elapsi sunt anni, quòd publicè protestati simus, nigri Ellebori loco Aconiti radices exhiberi, cùm tamen sine difficultate legitimum Elleborum haberi posset. Qui per Valbrumbanam iter faciet in Bergomi limitibus, biduo integro inter Ellebori plantas versabitur, adeò elegantem florem gestantes, ut simplices rosas cum magnitudine tum coloris rubri2 elegantiâ, tum odoris suavitate superet. Mereretur ergo Elleborum semine in hortos transferri, ut inter elegantes flores locum obtineret. Nónne igitur demonstratio est super defectu cognitionis plantarum, cùm haec adeò negligatur? Sed ut experientiâ id verum esse comprobemus, perquirantur materialistarum hujus regni officinae, & re ipsa comperietis, id quod vobis Ellebori loco dabunt, Aconiti radicem esse, parvo napo similem. Quid juvaret illud adeò diligenter observasse ad ipsorum etiam Olympi & Idae montium radices, tum etiam in Phrygia & Creta, nisi ejus tam confidens narratio fieret, quàm animosè nostra ossa confractioni exposita fuerunt, vel arbores conscendendo, vel serpentes in scopulis persequendo, non minore forsitan voluptate, quàm venatores feras suas indagantes? Ut igitur defectus est in silvestrium plantarum cognitione, sic etiam in domesticarum cultura. Quis nunc Tiliam se demonstraturum profiteri audeat similem illi cujus Plinius meminit, quae juxta Tiburtes conspiciebatur omni genere pomorum onusta, alio ramo nucibus, alio baccis, aliunde vite, ficis, piris, punicis, malorumque generibus? Nónne novum videretur cuipiam qui aliâs omnis generis arborum peritiam se habere profiteretur, si media hieme Malorum & Pyrorum pergulas conspiceret, quas tamen deceptus ex vite constare putaret? Sed haec cum frugiferis arboribus declarabuntur. Ceterum si singuli plantarum culturâ atque earum cognitione perinde contenti essent, nec alii invenirentur quàm qui in libris perpetuò versari volunt: quo pacto eliceretur vera notitia pusillae cujusdam, ac perpetuò virentis arbusculae, quae Coccum gnidium profert? Qua ratione quadrabit quod Dioscorides de Thymelaea scribit, sativo lino similem esse, cum tamen ea quam nostri Doctores pictam exhibent, cùm in valle Anania, tum per Germaniam sponte nascentem, lini folia minimè habeat? Legitima etiam Thymelaea non est, cujus folia ipsis Chamelaeae foliis sunt angustiora. Sic alter alterius vestigia sequuntur qui ex libris duntaxat profitentur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 237.8-9","label":"237.8 to 237.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/237.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/237.8"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 238.5-7","label":"238.5 to 238.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/238.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}