{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 239-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 239-2","ref":"239-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"CAPVT XXVI. Anil. NILArabibus, Turcis, omnibusque iis nationibus dictum, vocatur in Guzarate ubi fit, Gali, nunc verò plerisque Nil. Gali. Nil. HERBA est quae seritur singulis annis, Ocymo similis: eodem enim modo colligitur, & siccata maceratur. Hanc deinde probè contusam, & in panes coactam, per aliquot dies siccandam exponunt; & siccata, viridi colore praedita videtur: quoque magis exsiccatur, eo magis ad caeruleum tendit; donec tandem in caeruleum exsaturatum sive venetum colorem evadat. Anil delectus. ID Anil probatur, quod maximè purum est, quodque ustum arenae modo non remanet, sed in tenuissimam farinam diffunditur. Alii id praeferunt, quod in aquam conjectum fluitat. Leve igitur esse debet, & bene coloratum. * Mangiriquam habet Auctor: quod vocabulum, quotquot Lusitanos consului, Basilicum seu Ocymum interpretati Mangirisunt. At mihi iniqua admodum ista comparatio videtur. Siquidem non solemus ex Ocymo pastillos conficere, sed po-quam. tiùs ex Isatide, quae cum huus plantae descriptione multo elegantiùs quadrat. Sed hîc Fragosi inscitiam mirari licet, qui in Rhaysodia sua (quam ex Orta, meuque in illum scholiis, tum etiam ex Monardis Simplicium in India Occidentali nascentium historiam maximâ ex parte contexuit; malignè tamen suppresso omnium nomine, sed cui si alienae plumae detrahantur, cornix Asopica fiet furtivis nudata coloribus) nugatur me velle Mangiriquam eandem plantam esse cum Isatide, quam existimo pluribus noti cum Anil nostro Auctori descripto potiùs convenire, quàm Ocymam, cuius foliu suum Anil depingit. Sed an, quaeso, Anil quod meus hic calumniator postea describit, quòdque in Occidentali India coli asserit, cum Ocymo peculiare quidquam habet: Imò ipsum nil nisi Isatidem describere, vel mediocriter in re herbaria versatus facilè iudicabit. Memini ante aliquot annos ex Anil semine Alexandria misso, cuius planta istic magno in usu est, natas mihi stirpes, quae Lentis seu Coluteae minoris foliis conspicerentur, floresque luteolos sparti Graecorum (quod Hispani Retama vocant) omnino similes proferrent, quas subsequentis hiemis asperitas sustulit. At postquam C. V. Prosperi Alpini Librum de Plantis Aegypti videre contigit, animadverti illud semen Alexandriâ missum Anil appellatione, Sesban ipsius fuisse (eius fortè qui mittebat errore, cui, quum varia semina distribuenda essent, Sesban schedae, Aml nomen adscripserit) nam palcherrimè, quam exhibes Sesban essigies, cum plantâ somine mihi natâ conveniebat. Sesban autem frutice Aegyptios uti scribit alpinus, ad texendas sepes distinguendorum hortorum gratiâ, eiusque semen in medicum usum usurpari: utile enim astimari ad humentem stomathum siccandum & roborandum; illius decoctum aut palvetem, cobibere quemcumque alri fluxum, nec minùs immoderata menstruorum prostuvia. De Anonymo.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 239","label":"CAPVT XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 239-3","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}