{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 240.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 240.1-4","ref":"240.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/240.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/240.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/240.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Eam autem arborem censebat esse Doctißimus vir Simon de Tovar, Hispalensis Medicus, Acaciae verae arborem, quam ex Occidentali India accepisse scribebat, mißis ad ime ramulis eius, sua folia retinentibus, pro specimine, qui sanè persimiles erant ramulis & foliorum alis, quae in plantulâ Aegyptiacae Acaciae semine anno Christi M. D. XCVI. mihi natâ conspiciebantur, De quibusdam Indiae Regibus. CAPVT. XXVIII. ETERVM, quoniam plerumque Nizamoxa & quorundam Indiae Regum in his nostris commentariis mentionem fecimus: non alienum à nostro instituto fore iuOdicavi, si quid de his aliisque nonnullis Orientis Regibus commemorarem. ELAPSI sunt igitur circiter trecenti anni, quòd potens quidam Rex in regno Dely, magnam illius Indiae, quae intra Gangem est, partem occupavit, & regnum Balaguate sive Balagate, quibusdam Regulis Gentilibus ademit. EODEM tempore tyrannidem in Cambaya occupârunt quidam Mauritani, expulsis Rcubutos. legitimis dominis Gentilibus, quos Reisbutos vocant. A REGVLIS Balaguate originem ducere creduntur, quos nunc Venezaras appellant; Venezaras. Colles. tum alii hanc regionem incolentes, Colles nuncupati. Sed tum hi, tum quos Reisbutos vocant, praedâ & latrociniis vitam in hunc usque diem sustentant. Illis totum regnum Decan; his Reisbutis scilicet, Cambaya regnum tributum pendunt, ut ab eorum incursionibus se redimant. Nec hactenus à vicinis Regibus domari potuerunt: nam strenui sunt & militares viri. Sed etiam ipsi Reges, pecuniarum avidi, illos impunè grassari sinunt, modò praedae partem auferant. EST verò hoc regnum Dely procul in continenti situm Septemtrionem versus, & CoRegnum Dely. Frigida admodum est regio, nivibus & gelu per hiemem non rasone usque extenditur. minùs divexata, quàm nostra Europa. Mogores, Hoc regnum occupârunt, elapsi sunt triginta amplius anni, Megores, quos Tartaros nunTartari. cupamus (ejus verò Regis Dely fratrem in aula Sultani Bhadur Regis Cambaya, magno honore affectum vidi) sed aliquanto pòst tempore Tartaris ademptum est idem Regnum ab uno Equite, qui infensus Regi Bengala, quòd ipsius fratrem occidisset, seditionem adversus Regem movit, eoque trucidato regnum Dely aliaque multa regna occupavit, ita ut omnium sui temporis potentissimus Rex fuerit existimatus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 239-3","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/239-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 240.5-8","label":"240.5 to 240.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/240.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/240.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}