{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 245.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 245.5-8","ref":"245.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Avisenae quod mirum est, quum caput illud in Arabico codice non Loban, sed Conder habeat. Aethiopes autem Tus Carabe vocant. CAP. VII. Bodoins.) Beduin proprie significat agrestes. Ita vocan- C90 tur homines in domiti, in montibus degentes, qui natura loci inex pugnabiles sunt, quales in montibus Corasan Cordi, & in Pyrenaeis quos Bandoleros vocant. Sed, u dixi, proprie id nomen significat agrestem. Nam sunt deserta: & homines in illis ς locis degentes. S3y0? Qui sint Bedui ni, praeter alios lege historiam Iohannis de Ionvilliers cap. XXX, ubi graphice describuntur. De Be duinis terrae Sanctae consule Brochardi itinerarium. Vbicunque terrarum sunt illi, ab Arabibus sive Muhamedanis vocantur Beduin. CAP. VIII Avisena lib. 11. cap. 425. Paulum secutus Avisena quidem citat Paulum, quod non minus miror, quam a Garcia omissum, cujus intererat mone re, Paulum Aeginetam non potuisse Laccae memi nisse, quae illius aeuo ignota Graecis fuit Quod Bellunensis Luc verterit. JBellunensis non vertit Avisenam: sed ad interpretationem Gerardi Carmonensis addidit notulas ex Codic Arabico: ut ad caput de Lacca in margine apposuit Luc, quod aliis pronunciatur Lec. Nam scri bitur. quod arbitrii legentium est, utrun an Luc malint pronunciare. Nam Arabes unum apicem tantum habent, quo V, & O, item unum alium quo A, & E, concipiant. Quare quum Garcias vbique Arabismi se peritum haberi vult, satis prodit s ne legere quidem scivisse, quum miratur Bellunen sem Lac potius quam Loc legisse. De Gerardo au tem hoc audemus testari, si versio Latina Avisenae quae ejus nomine circumfertur, ejus est, ipsum fuis se Arabismi longe peritissimum. Sed aliquando eandem rem varie interpretatur: quod non satis mirar possum. Non pauca autem in ejus versione mutavit Bellunensis. Ceterum erroris ansam Avisenae praebuisse.] Avisena non solum erravit, quod Laccan Cancamum Dioscoridis esse putauit, sed etiam, quod herbam vocauerit, quod Dioscorides ξύλον. Κάτκαμον δάκρυον ὅξὶν ἀραβικοῦ ξύλου σμύρνη προσεοικὸς. ubi Avisena δάκρυον χόρτου. quod ridicu Vest.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 245.1-4","label":"245.1 to 245.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 245.9-12","label":"245.9 to 245.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/245.9"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}