{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 256","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 256","ref":"256","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/256","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/256.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":172,"text":"Eam ob causam te rogo, meam voluntatem, uti decet, excipias, neque operis exiguitate movearis: nam licet moles exigua sit, magna tamen in eo continentur. Quòd si quaedam occurrent, quae tuo palato non arrideant, ei tanquam prudens omittito, & illud cogitato, me tibi soli non scribere, totque esse opiniones quot sunt homines: namque fieri poterit, ut quae tibi ingrata erunt, alii probent. Jd si effeceris, curabo ut alium majorem librum in medium proferam, reliquas herbas, stirpes, fructus, aves, animaliaque cùm terrestria tum aquatica, quae in illis provinciis, tum etiam in Perside & Sinarum regione inveniuntur, hactenus ad vivum non expressa, & de quibus parum admodum scriptum est, complectentem: alia item observatione digna, quae tibi forsitan magis arridebunt. FINEM itaque faciam, in omnibus doctorum virorum & candidi lectoris censurae me subiiciens, qui ea dumtaxat quae norunt, aut quae decet, reprehendere solent. Eos verò qui invidiae stimulis agitati contrarium facient, obsecro ut sumpto calamo primùm aliquid scribant quod in lucem proferant: tum demum enim intelligent, quanto facilius sit carpere, quàm bene scribere quod omnium oculis exponendum est. VALE. CHRL","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 255.6-7","label":"255.6 to 255.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/255.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/255.6"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 257","label":"CHRISIOIIORIA COSIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/257","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/257"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}