{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 26.1-2-5","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 26.1-2-5","ref":"26.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.1-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"CAPVT XIX. VVINVM quod Malvaticum vocamus in sola Creta fit: atque asserere non veremur, quod in exteras regiones etiam longissimo dissitas intervallo defertur, puta Germaniam, Galliam, & Angliam, primùm fuisse decoctum. Nam naves quae Malvatici vini in exteras regiones transferendi causa Cretam appellunt, potissimùm id quod in Rethymo natum est, tollunt, cùm constet illud generosissimum diu conservari posse, atque longa vectura majorem adhuc praestantiam adquirere. Porro in urbe Rethymo quae Veteribus Rhythymna dicta est, magni sunt lebetes ad littus maris dispositi, in quibus Vindemiarum tempore vina decoquunt: omnia tamen Malvatica vina decocta esse non dicimus. Nam quae circa Caneam, & urbem Candiam, colliguntur, & in Italiam dumtaxat transvehiuntur, decoquere non est necesse, quia periculum non est ut acescant. Sed singulis annis vina commiscentes, vetera novis admistis meliora faciunt, & horna veteris admistione generosiora reddunt. Cretica vina olim quemadmodum & nunc dulcia fuere. Malvaticum proprio nomine Pramnium vinum dictum est, ut ex Dioscoride patet, cujus haec sunt verba: Creticum cognomine aut Pramnion aut Protropon. Huc accedit quòd Hometus magnopere commendârit Creticum, illud Pramnium appellans. Insula Creta etiam eximium Muscatellum vinum praebet: cujus duo sunt genera; unum praecocius ante vindemias confectum, alterum ipsis duntaxat vindemiis: sed neutrum vix ultra fretum Herculeum transvehitur. Ceterum duo etiam sunt Malvatici genera; dulce, & acerbum quod Itali garbum appellant, Galli viride, sive rude: illud autem ad nos non devehitur, quia cùm (ut dulce) non sit coctum, diu conservari non potest. Veterum saltandi cum armis ratio, quam Pyrrhicam saltationem nominarunt. CAPVT XX. QVM in campestri quodam pago versaremur apud Dominum Ioan. Antonium Baroczo non procul ab urbe Spachia, vicinorum pagorum incolas ad diem quendam Ofestum convenisse conspeximus, alios cum uxoribus, alios cum amicabus, ut magna hominum esset frequentia. Bene poti saltare ceperunt summo totius diei aestu; non in umbra, at sub dio, tametsi is dies totius mensis Iulii esset ardentissimus: camque saltationem usque in noctem protraxerunt, licet suis armis esset onusti.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 26-2","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 26.6-2-8","label":"26.6 to 26.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/26.6-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}