{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 262","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 262","ref":"262","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":163,"text":"Corbita, inquit, quâ vehendi eramus, gubernaculum adeò vitiatum erat, ut, ad reparandum, in terram ferendum esset: cymba igitur alligatum ad littus usque perductum est, in quod deinde elephas pertrahere, &, binis phalangis suppositis, ut faciliùs porrò glisceret, in siccum educere debebat: sed quia graviis erat, veluti gubernatulum corbita mille quadringenta aut sexcenta dolia vehentis, atque elephas junior, necdum adultus, solus in littus pertrahere, tametsi omni conatu tentaret, non potuit; in genua itaque prolabens, barrire & lamentari caepit, lachrimis etiam ex oculis profluentibus: quum autem frequentes in littore essemus, & ad hoc spectaculum convenissemus, cim gubernator contumeliosis verbis illum excipiens, pudore affici debere dicebat, sic coram spectatoribus lamentari: sed licet ille rursus omni conatu niteretur, solus tamen gubernaculum in littus pertrahere non potuit: ubi verò altero elephante adiuncto; dimidiam gubernaculi partem ex aquâ eductam animadvertit, dentibus & capite adiunctum elephantum protrudere & abigere capit, eius operam non amplius expetens, & soliu deinceps in siccum pertrabere voluit. Hinc apparet intellectu praedites esse elephantos, & honoris laude affici, perinde ac homines. De Canella.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 261.9","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/261.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/261.9"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 262-2","label":"CAPVT VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/262-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}