{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 28-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 28-4","ref":"28-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"CAP. XXIII. COLLECTIS igitur quibuscunque sigillis, terraeque generibus quae nancisci licuit in Lemnum navigare constituimus, ut rei veritatem expiscaremur, atque legitiOmam ab adulterinâ dignoscere disceremus: ea autem sic descripsimus: Antiquissi mum sigillum, referentibus Graecis & Turcis, inter varias Terras id est quod pollicis latitudinem non excedens quatuor duntaxat characteres continet, quorum qui latera occu pant, hamulis similes, alii verò medii valde intricati sunt, characteris 3 ferè instar, qui medicinalem unciam denotat; in medio autem sigillo inter universos characteres quatuor duntaxat puncta sunt addita: hujus sigilli terra adeò pinguis est, ut è sevo constare videatur, dentibus cedens quando manditur, atque minimum arenae continens; ejus color in rubedine ad obscurum accedente pallet. Aliud genus in minores pastillos superioribus respondentes efformatur, cujus characteres impressi paulo grandiores sunt, numero tres, septem punctis interpositis: hoc paulo magis rubet priore, gustuque est nonnihil acido; atque praemansum, calculis arenaceis abundare deprehenditur; minùs pingue quidem superiore, sed bonitate illi non cedere creditur. Est & tertium genus exiguorum pastillorum, superioribus magnitudine respondentium, cujus characteres differunt: nam veluti uncum hamo piscatorio similem habet medium inter binos alios characteres notae 3 fimiles. hujus color à superioribus differt, quoniam veluti parvis albae terrae rubrae permixtae maculis conspersus est. Quartum genus reliquis dilutiùs rubet: hujus, tria sigilla differentia eidem terrae generi impressa observavimus. Terra sigillata quae Constantinopoli magis vulgaris invenitur, maximâ ex parte adulterina est, atque in majores pastillos formata quàm reliqua; ejus etiam color diversus: nam reliquorum generum ad rubedinem tendit, hujus verò flavescit. Et quoniam adulterina est, propterea majore quantitate reperitur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 28-3","label":"CAPVT XXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-3"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 29-2","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}