{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 284.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 284.5-8","ref":"284.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Eiusmodi autem sructs immaturos & adhuc tenellos, muriâ conditos, postea adferebant, quotquet Navigationem instituebant in Indiam, quibus in reditu cum alii cibi vescerentur, teneriorum cucumerum muriâ etiam conditorum loco, ut moris est plerisque Germaniae locis, similes cucumeres mensis adponere, atque etiam in Vuguria, cum aßi carnibus. Mihi autem donabantur similes bini fructus ex illis quos lacobus van Neck anne M. DC. III. à Christi natiritate referebat, erantque diversae magnitudini; Vnus enim quatuor uncias lengus aut amplior, totidem ambitu complectens, quâ parte craßior; Alter paullò minor: uterque tamen eiusdem formae, brevique & crasso pediculo praeditus, craßior summâ parte pediculo proximâ, gracilior infimâ, & mucrone nonnihil curre: aperti membranaceum involucrum continere deprehendebantur oblongum, longiori amygdalae suo pulvino liberatae paenè simile, quo nuclem eiusdem forma tectm erat. Retmebat adhuc u fructus, licet muria conditus, tantóque tempore adservatus, fati gratum oderem. ALIVD ejus genus silvestre reperitur Mangas bravas nuncupatum, adcò praesentis veneni, ut indigenae illo sese mutuo perimant: nam si quis paululum ederit, ilico moritur: interdum oleum admiscent ad exacuendam ejus vim, utque celeriorem perniciem adferat: sed quocumque tandem modo sumptum, adeò celeriter perimit, ut hactenus nullum sit repertum antidotum ad illius vim compescendam. Dilutè viret, & aliquantulum splendet: lacteo succo abundat, paucaque carne praeditus est; nam crasso cortice solummodo integitur ossiculum praedurum & cartilagineum; Cotonei tamen mali magnitudine est. PER universam provinciam Malabar provenit copiosè haec arbor, domestica sive sativa minor, brevioribusque & crassioribus foliis. Pueri his fructibus, aureorum malorum loco, sese mutuò petere consueverunt. De Ananus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 284.1-4","label":"284.1 to 284.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 284","label":"CAPVT XLIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/284"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}