{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 29-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 29-2","ref":"29-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Inveniuntur & duo alia genera cum forma tum characteribus dissidentia, quae in selectissimorum numero habentur, & rara sunt: in eo discrepant, quòd alterum magis arenosum sit, alioqui idem est sapor. Aliud item genus bolo armeno dissoluto adulteratum, cui impressae sunt duae notae admodum contortae, ejusdem cum postremis duabus magnitudinis, sed ab illis diversae. Est praeterea aliud genus in pastillos rudes & impolitos formatum, caeteris rotundiores, nucisj uglandis magnitudine, globis ferè similes, nisi ea parte qua sigillum impressum est, sessiles & planiores essent. Hos omnium purissimos comperimus. Sed & alia est sigilli species in officinis admodum rara, utpote quam duabus dumtaxat locis Constantinopoli reperimus: cujus precium, reliquis majus est; aromaticum habet saporem, ut aliquid admixtum quod eum saporem conciliet, quispiam opinari possit; cùm tamen naturalis sit ipsius terrae: hujus color saturatius rubescit; & habet plures impressas notas. Perspicuum itaque est omnia terrae sigillatae genera ejusdem coloris non esse: nam saepe contingit ut in ipsa vena candidioris coloris reperiatur, nonnunquam magis rubescentis, interdum etiam ex utroque colore mixta. Qui sphragidem Lemniam ex gustu discernere cupiunt, certius judicium de ca ferre possunt, quum eam in ore aromaticum quidpiam spirare, atque arenaceam nonnihil esse deprehendunt, quàm qui an linguae adhaereat periculum faciunt. Omnes porrò eas differentias, dum Constantinopoli essemus, descripsimus, & depingi curavimus, atque in Lemnum insulam nobiscum detulimus, unde haec terra eximi solet: sed unico dumtaxat totius anni die, sexto videlicet Augusti huic rei consecrato, eruere moris est. Antequam verò Byzantio solveremus, ab omnibus nautis cujusdam navis quae è Lemno advenerat perquisivimus, an Lemniam terram detulissent: omnes responderunt, eam non posse haberi, nisi ab Insulae Gubernatore: atque si eam nativam conspicere vellemus, in Insulam nobis navigandum: nam omnibus incolis capitis poena prohibitum est, ne quis eam efferat. Addebant praeterea, si quispiam incolarum unicum duntaxat pastillum vendidisset, aut domi servare inscio Gubernatore deprehenderetur, magna pecuniae summa mulctandum: nam nemini, nisi Soubachi, eam distribuere licitum esse, qui Insulae proventum obtinet, atque ejus rei causa censum Turcarum Imperatori persolvit. Haec omnia cupidiores nos effecerunt, ut ipsam terram in sua vena & fodina conspiceremus. Primùm autem saluus quem vocant conductus, ipsi mandatum appellant; nobis impetrandus fuit, quò securius per Turcarum Provinciam proficisci possemus: eum autem favore & auctoritate Domini du Fumet, in Domini d’Aramont absentia tum Legati, facilè obtinuimus. E Constantinopoli in Lemnon maris Aegai insulam, Jtalico sermone Stalimene vulgo nuncupatam, profectio.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 28-4","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/28-4"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 29-3","label":"CAPVT XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29-3"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}