{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 29.5-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 29.5-7","ref":"29.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"que per omnia Rasin sequitur, his tamen additis: aquam in quâ ferrum restinctum sit, in ternas partes, & ventriculum suâ proprietate & qualitate manifestâ roborare, quia illa aqua superfluos ventriculi humores absumendi vim obtinet, qui appetitum deiiciunt ventriculi orificium relaxando, & naturalem calorem extinguunt: ferrum quoque, ob frigidum & siccum suum temperamentum, orificii ventriculi corrugationem juvat, quâ generatur appetitus: roborat item jecur & reliquas interiores partes: naturalem calorem juvat, & villos eâ ratione condensat & firmat, ut ad obstructiones dissolvendas vires adquirat: eam ob causam lienem absumit, & generativam facultatem fortiorem reddit, humiditatem, quae impedit, absumendo, & naturalem calorem, ad id valdè necessarium, adgregando: si verò hoc suâ qualitate non praestat, per accidens id agit. Haec omnia sunt Avicennae in secunda parte Primi. Idem secundo Canone ferrum valdè commendat ad erysipelas, apostemata & podagram, atque cum aceto tritum, auribusque impositum, saniei antiquae ex auribus fluenti medetur: utile etiam ad palpebrarum asperitates & oculorum ungulas: addit, vinum in quo id extinctum, splenis apostemati, stomachi mollificationi & debilitati conferre, superfluam uteri humiditatem abscindere, haemorrhoides exsiccare, inveterata alvi profluvia & dysenterias sistere, ani mollificationi, involuntario urinae fluxui, immodicisque menstruorum purgationibus, tum ad venerem proritandam conferrè. Hactenus Av. cenna. Ali abbas Theoricae quinto: aqua in quâ ferrum restinAli abbas ctum, alvum sistit, membra roborat, si eâ laventur, & lienis doloribus atque apostematiALucasis. bus conducit. Albucasis, Ferri praeparati usum conferre ait illis, quibus facies est decolor & pallida, atque corpora pinguefacere; quod accidere puto, quia recuperatâ sanitate vir Alzaravius. pinguescit. Idem ferè referunt Alzaravius & Isac. Isaat B. Tractarúntne hanc materiam Neoterici medici? vix arbitror, quandoquidem veteNeoterici. res adeò multa scripserunt. D. M. Imò plerique & illi valdè cruditi. B. Nobis igitur gratum erit, si dominas Doctor, quid singuli dixerint, referat, ne quid de hac materiâ praetermittatur. D. M.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 29.1-4","label":"29.1 to 29.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 29.8-9","label":"29.8 to 29.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/29.8"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}