{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 293.6-9","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 293.6-9","ref":"293.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.6.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"VVLGO nuncupatur Remedium pauperum, & destructio Chirurgorum; Canarini Nomenelatura. Brungara aradua appellant, id est, quae flore est croceo. FREQVENTER utuntur cùm in Maluco (unde primam originem traxisse creditur, Vsus. quòd istic abunde nascatur, & plurima admisceatur Chirurgicis remediis) tum in omnibus Indiae provinciis, in quibus diligenter colitur, & in pretio habetur, nec injuriâ. COQUVNTVR hujus plantae folia in oleo, & cum cerâ inspissantur unguenti modò: Ex eâ angnentum mimirificè curat id unguentum omnis generis ulcera recentia & antiqua, etiamsi sanguinorè efficax. lenta, sordida, cuniculosa, maligna & putrida sint: mirae esse efficaciae deprehendi in tibia rum vulneribus inveteratis, & recentibus vulneribus. ALIA est praeterea hujus stirpis utendae ratio. Ejus enim caulem & ramos superiore Alia huius stirpis utendae cortice denudant, & sumunt membranam illam tenuem quae media est inter exteriorem ratis. corticem & caulem, quaeque facilè, uti in cannabi, revellitur: eam oleo nucis Indicae madentem, ipsius plantae foliis involvunt, & sub cineribus calidis recondunt: ubi incaluerit & emollita fuerit, conterunt, & recentibus cruentisque vulneribus imponunt, seu grandia sint, seu levia: & paucis diebus non sine admiratione conglutinant absque ullâ inflammatione aut apostemate: lenit enim dolorem, sanguinisque fluxum cohibet; breviter, nullo alio medicamento adhibito omnino ad cicatricem perducit: singulare etiam perhibent esse remedium adversus nervorum punctiones & vulnera. Vires varia. EODEM praeterea modo adhibetur in apostemate aperto ad emundandum, carnem generandum, & ad cicatricem perducendum: item in inveteratis ulceribus & cuniculosis, in quibus ea solummodo trita interdum apponitur. QUIA porrò certissima sunt hujus plantae, quae enumeravi, remedia: vulgaris illorum usus est in universis illis provinciis, & magnae aestimationis: multi praeterea alii, qui inde navigant, unguentum ex hac herba cum oleo & cerâ confectum, secum efferre solent, Vngnentum omnia chirurtantam fiduciam in eo collocantes, quasi omnia Chirurgica remedia apud se haberent: itagica remedia que quacunque occasione, in qua chirurgorum opera requiri posset, subitò ad unguentum continere creex herba Malucana confectum confugiunt, tanquam indubitatum remedium.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 293.1-5","label":"293.1 to 293.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 293.10","label":"CAPVT LVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/293.10"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}