{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 3.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 3.1-4","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Illae se terrae applicantes, veluti sepem circum arborem faciunt, tabernaculi instar, sub quo etiam homines commorari solent. Radices autem nascentes dignoscuntur à ramis: sunt enim candidiores, densae [δασεῖαι] distortae, binaque fronde. foliatae [δίζυλλοι:] supernè admo dum comosa est [έχει δὲ τὴν ἄνω κόμὴν πολλὴν] totaque arbor fornicato ambitu pulchrè orbiculata [σUκυκλον] & valde insigni magnitudine: nam ad bina stadia umbram spargere fertur: crassitudo autem caudicis plus quam sexaginta pedum (βημάτων] plerumque verò quadraginta. Folium pelta non minus habet, fructum valde parvum, magnitudine ciceris, ficui similem: quam ob rem Graeci ficum appellabant. Paucos verò admodum fructus fert, non modo pro arboris magnitudine, sed omnibus rebus. Nascitur arbor haec circa Acesinem amnem: haec Theophrastus, à quo proculdubio Plinius desumpsit. QUVM itaque tam multis notis Ficus Indica à Veteribus descripta, cum admirandae hujus arboris in India nascentis (cujus vulgare nomen sibi excidisse serio dolebat Fabritius) historia conveniat: eô audacius illi Ficus Indicae nomen imposui, praesertim quum illam ipsam esse, certo mihi persuadeam. ILLIVS etiam meminit loannes Hugo Linscotius, qui ante paucos annos Goâ, ubi aliquamdiu commoratus, redijt, in suo itinerario, illam à Lusitanis istic habitantibus Arbor Arbor de rajs de ray(, hoc est, Arborem radicum appellari dicens, ejusque iconem exprimens, sed longè ab hac nostra diversam: etenim non singulares radices è ramis dependentes, verùm innumeras, illasque adeo multifidas, ut vix ullam arborem aut fruticem tam variè multipliciterque sectas radices habere putem: hanc ob causam, valde mihi suspecta ea est, & quam ex Fabritij relatione delineari curabam, verior, atque ad veterum descriptionem propius accedens videtur. GARCIAM porrò hujus arboris nullam mentionem facere inter tot exoticas locis Goanae insulae vicinis nascentes, quarum historiam in Aromatum Libro aspersit, satis mirari nequeo. FERDINANDVS Lopez de Castagneda cap. 111. lib. VII. Historiae Orientalis Indiae, meminit cujusdam arboris nascentis in provincia Malaca, quam Mangiu appellat, radices Mangia. caudicum instar sursum attollentem: an haec nostra? CETERVM cum hac arbore quandam cognationem habere videtur ea, quam Ferdinandus Oviedus Primâ parte Generalis & Naturalis Historiae Occidentalis Indiae cap. VI. lib. IX. his verbis Latino sermone ex Hispanico & Italico expressis describit.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 2.5-6","label":"2.5 to 2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/2.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/2.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 3.5-8","label":"3.5 to 3.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/3.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}