{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 303.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 303.5-8","ref":"303.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/303.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/303.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/303.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"Vrinam ciet & expellit illitum. Summè laudatur in articulorum doloribus, praesertim coxendicum, quòd omnem duritiem & tumorem residuum discutiat. CHEIRVRGICIS remediis inditum, valde utile est: & quia molestum esset omnia Cheirurgici medicamentis enumerare, ejus judicio telinquo, qui illo utetur, ut id scilicet aliis medicamentis cominditum. misceat, quae ad rem utilia esse judicabit. Vulgare sanè admodum est eo in recentibus vul neribus uti; nam statim illa sine suppuratione glutinat, quinetiam in iis utile, ubi contusio adglutinationem impedit; quòd statim digerat, & reliqua praestet quae ad vulneris usque glutinationem necessaria sunt, ut non abs re Pauperum cheirurgia censeri possit: eaque de causa paucae sunt in hac urbe aedes, in quibus non servetur Balsamum. Nervorum, iuncturarumque vulnera prae reliquis medicamentis ad cicatricem perducit, contractionemque prohibet. Capitis vulnera curat, modò cranium illaesum sit: sic etiam omnia recentia vulnera in qualibet corporis parte, modò sint simplicia. Antiqua vulnera, per se, aut cum alio unguento impositum, emundat, & ad cicatricem perducit. In diuturnis febribus, spina eo calente inuncta dimidia hora ante paroxysmum, & illico quinque aut sex guttis illius in vino sumptis modo praedicto, horrores discutiuntur, si ter aut quater remedium repetatur. ACRIVSCVLO est sapore, & aliquantulum amaro: unde colligere licet, adstrictionis particeps esse, calidum & siccum in secundo gradu. NVNC ex novi orbis continente magnâ quantitate inferri coepit Balsamum incisis ar Balsamun puris. boribus extractum, iis similibus quae in nova Hispania nascuntur, ubi Balsamum decoctio Balsami arbene colligitur. Sunt autem eae arbores vastae magnitudinis, & ad radicem usque ramosae, ris historia. duplici septae cortice, altero crasso Suberini modo, altero tenui, interno, materiem arboris amplectente. Ex eo quod inter utrumque corticem est spacio, incisione Balsamum educitur, alba limpidissimaque lacryma suavissimi odoris, quod insignes facultates statim prodit.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 303.1-4","label":"303.1 to 303.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/303.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/303.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 304","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}