{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 304-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 304-2","ref":"304-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"CAPVT X. TVNC recens advehitur ex Continentis quadam provincia inter Carthaginem & Nomen Dei sita, Tolu ab Indis appellata, Balsami quidam liquor, maximarum virium, praestantissimumque, quod hactenus ex iis regionibus allatum sit, medicamentum. ARBORES è quibus colligitur, pumilis Pinis sunt similes, multos ramos quaquaversum spargentes, foliaque Ceratiae similia obtinentes perpetuò virentia: praeferuntur domesticae, & in cultis natae. Colligunt verò hunc liquorem Indi vulnerato & inciso arborum cortice, qui tenuis & tenellus est, suppositisque, & arbori adnexis veluti quibusdam cochlearibus è cerâ nigrâ in illis regionibus natâ confectis, quae emanantem è vulneribus liquorem excipiant; quem deinde in alia vascula ad eam rem parata effundunt: id verò ferventissimo sole fieri necesse est, ut liquor faciliùs emanet; nam noctu ob Frigiditatem nihil effluit: erumpit etiam interdum ex ipsis arboris nodis & alis nonnihil liquoris, qui cùm exiguus sit, & in solum decidat, perit. PORRò apes quae ceram istam conficiunt, nigrae sunt, camque in terrae hiatibus & cavernis subterraneis elaborant. Plurimam autem hujusmodi ceram in Hispaniam deferri vidi, quâ ad paranda funalia utebantur: sed ob tetrum quem ejus fumus spirabat odorem, vetitus fuit ejus usus, postea tamen in medicamenta receptus. Etenim perutilia ex hac fiunt cerata ad mitigandos dolores è quavis causa frigida provenientes: nam tumores resolvit, & plurima alia commoda praestat. CETERVM Balsamaeus hic liquor apud Indos maximè celebris est, ob insignes ejus facultates: à quibus edocti deinde Hispani, cùm miros ejus effectus animadverterent, pro re maximi pretii inde in Hispaniam detulerunt, magno illum istic redimentes, nec abs re, quandoquidem mihi praestantius esse majoribusque facultatibus pollere videtur eo qui è Nova Hispania advehitur. Colore rubro ad aureum tendente est, mediae inter liquidum & densum consistentiae, glutinosus admodum, &, ubicunque reponatur, firmiter inhaerens, sapore dulci & grato, nec, si sumatur, nauscam movente, quemadmodum reliqua Balsama, odore excellentissimo, & limonum fragrantiam quodammodo referente, sic ut, ubicunque reponatur, celari non possit, sed suo odore locum gratiorem reddat: etiam pauxillum in vola manus attritum, suavissimum spirat odorem, uti Iasmini ferè. EIVS facultates insignes sunt, quia incisione elicitur, quemadmodum olim Balsamum in Aegypto, ad eadem omnia ad quae illud celebrabatur, efficaxOmnia recentia vulnera curat; consolidat, glutinatque labra, nec materiam purulentam in iis exoriri sinit: quodque majus est, nullum cicatricis vestigium, curatis vulneribus, relinquit, si eorum labra probè juncta fuerint; quapropter in faciei vulneribus singularis est, quanzed b est, quandoquidem ea sine purulenta materiae generatione curat, nec vestigium ullum relinquit.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 304","label":"CAPVT IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/304"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 305.1-5","label":"305.1 to 305.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/305.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/305.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}