{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 308.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 308.1-4","ref":"308.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"vulgare est, ut ea de causa Tabaci folia diligenter adservent & magnifaciant. Sunt verò qui odorata umbilico priùs admovent, deinde folium superimponunt. Maximè autem conferunt aut Tacamahaca, aut oleum de Liquid ambar, aut Balsamum, aut Carana, aut ex his omnibus emplastrum constans, & in umbilico assiduè gestatum. ARTICVLORVM doloribus (modò humores frigidi sint, vel saltem non nimium calidi) efficacissimè folia calida adhibentur, aut corum succo calente pannus lineus intinctus: etenim humores resolvunt & digerunt, ideoque etiam tumoribus oedematodis, foliorum succo calido priùs elotis, utilissimè imponuntur. PERNIONES sanare, si ter aut quater hujus plantae foliis fricentur, deinde pedes & manus aqua calida cum sale abluantur, experientia docuit. VENENIS, & toxico perniciosissimo, quo Cannibales suas sagittas illinunt, resistere, paucis abhinc annis experti sunt nonnulli: nam antè, sublimatum vulneribus inspergere solebant. Toxici autem vires infringere hac ratione sciverunt HispaniCONTIGIT. ut quidam Cannibales in suis cymbis ad D. Ioannem de portu divite navigarent, Indorum, atque etiam Hispanorum (si quos reperissent) telis suis veneratis conficiendorum causa. Eò appellentes, Indos & nonnullos Hispanos conficiunt, plerosque autem vulnerant; cùm verò sublimato carerent, à quodam Indo edocti sunt, ut Tabaci succum expressum suis vulneribus imponerent, & ipsa deinde folia trita: sedati sunt ilicò dolores Dei beneficio, & ea symptomata quae hujusmodi venena subsequi solent, venenum superatum, vulnera deinde curata. Ex eo, foliis hujus plantae adversus venena uti coeptum, est. Rex ipse Catholicus, ejus vires experiri volens, cani vulnus infligi jussit in gutture, & toxico, quo venatores utuntur, illini, & paulo pòst foliorum Tabaci succum satis copiose instillari, & ipsa folia trita supra vulnus ligari: liberatus est canis non sine omnium admiratione. EODEM modo venenatis pestiferisque carbunculis imposita crustas inducunt, deinde curationem adferunt: & ad ictus morsusque virulentorum animalium praesens sunt remedium. RECENTIBVS vulneribus imposita, ilicò sanguinem sistunt, eaque glutinant: quòd si majuscula sint, vino priùs eluentur, & labiis vulnerum conjunctis, succus foliorum inspergetur, & ipsa folia trita supra vulnus alligabuntur: postridie reliquisque subsequentibus diebus idem ordo servabitur, victusque ratio necessaria.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 308","label":"CAPVT XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 308.5-7","label":"308.5 to 308.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/308.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}