{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 31.6-9","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 31.6-9","ref":"31.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.6.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"quoque ad aurium ulcera medicamentum praescribit, in quod scoria praeparata iniicitur deinde ex eâdem scoriâ in aceto praeparatâ & in tenuissimum pollinem tritâ linimentum parat ad aurium ulcera. Rasis nono capite earum rerum quae ventriculum roborant, pro Rasis. positis multis compositis medicamentis, addit, si non profuerint, ferri scoria cum vino pro pinetur. Idem in libro de Divisionibus, cap. de ventriculi humidi morbis, tripheram minorem praescribit, & illico ferri scoriam: deinde infrà eodem capite, ad ventriculi imbecillitatem, & nativi caloris defectum, tripheram praescribit, deinde ferri scoriam: & in fine ejusdem capitis, illos qui terram carbonesque mandunt, aloe purgari, deinde tripheram cum ferri scoriâ praeparatam dari jubet. B. Probè & copiosè quidem ista: sed dominus Doctor nos doceat, quâ ratione pulverem earum rerum administrare debeamus. D. M. Quandoquidem cum istâ re sermoni finem imposituri sumus, paucis verbis expediam, cùm tempus longiorem moram non concedat. Cognitâ causâ & origine morbi, aegro vena secanda erit, aut purgans medicamentum exhibendum, si medico consultum videbitur, & aegri vires ferre queant: nonnulli enim Pulverem adadeò imbecilles sunt, ut evacuationibus sit abstinendum. His peractis, è pulvere magis ministrandi conveniente de tribus jam dictis, ferro videlicet, chalybe, aut eorum scoriâ sument eâ ratio. quantitate, quae medico commoda videbitur, pro aegri aetate & viribus. Mediae aetat drachmam exhibeo, atque inde quantitatem augeo & minuo, pro aetatis, viriumque aegr quantitas. ratione, aut morbi longitudine: dosis tamen neque infra binos scrupulos, neque supra drachmam cum semisse esto: variis porrò modis praebeo, vel cum saccharo rosato mixtum, vel conservâ violarum, vel adianthi, vel radicum serapio, aut in catapotia cum conveniente serapio redactum, deinde inaurata, & in os injecta: quocunque autem modo sumatur, statim propinandum paululum vini albi, quod neque nimis tenue sit, neque valdè generosum: sin aeger abstemius sit, aqua cui cinnamomum incoctum, tametsi vinum praestet: manè verò jejuno ventriculo sumendus est, & illico à sumpto pulvere, deambulandum, & temput.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 31.1-5","label":"31.1 to 31.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 31.10","label":"DIALOGI DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/31.10"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}