{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 310-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 310-2","ref":"310-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/310-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/310-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/310-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":368,"text":"CAPVT XV. DVEHVNTVR è nova Hispania quidam cannarum sive harundinum tubuli, interiore & exteriore parte quodam gummi illiti, quod meâ opinione Tabaci succo Ainfectum est, caput enim tentat: illo, ni fallor, cannam inungunt; utque tenax est, firmiter inhaeret, colorisque nigri est: induratum autem, non est tenax. Incenditur tubulus eâ parte qua bitumine sive gummi infectus, alterâ verò in ore sumitur, fumusque excipitur, omnem pituitam & purulentos humores è pectore educens: hoc verò uti solent quum asthmate se premi & veluti suffocari sentiunt. Primatem quendam saepius asthmate laborare solitum, ejus usu plurimum utilitatis consequutum observavi, qui simile commodum antè ex Tabaci fumo percipiebat; propterea Tabaci succum admixtum esse oportere dico: tutum autem utriusque usum esse, ipsa experientia in multis docet. Nonnullos aegros & asthmate vexatos ex America reduces observavi viridia Tabaci folia mandentes, & succum inde promanantem sorbentes, ad purulentos humores expellendos: quibus licet caput tentaretur, plurimum tamen profuisse apparebat, cùm ad pus, tum ad pituitam pectori inhaerentem propellendam. Mirum est quàm insignes & variae Tabaci facultates singulis adhuc diebus deteguntur: nam praeter eas quas superiore capite descripsi, totidem alias adhuc proferre possem, quas postea, vel referentibus aliis intellexi, vel ipse observavi. *DETECTAab Anglis duce Richardo Grenfeldio anno à Christi nativitate M. D. LXXXV. Wingandecaov (quam ipsi Vnginiam nuncupârunt) novi erbis Provinciâ, triginta sex gradibus ab Aequatore Septentrionem versus distante: cempererunt incolas frequenter uti tubulis quibusdam ex argilla factis, ad foliorum Tabaci magnâ abundantiâm apud eos nascentu, incensorum fumum hauriendum, sive verius sorbendum, valetudinis conservanda gratiâ. Angli inde reduces similes attulerunt tubos ad Tabaci fumum excipiendum; inde Tabaci usus per universam Angliam adcò inraluit, prasertim apud aulicos, ut multos similes tubos fieri curarint, ad Tabaci fumum sorbendum. Herba 5OC zed b Herba Joannis Infantis. CAP. XVI. TIC praetermittenda non videtur ea planta quâ usi sunt ii, qui Hispaniam novam Herba Baannis nobis aperuerunt, in curandis vulneribus. Cujus usum primus ostendit Indus Infentis. quidam Hispani, cui nomen loannes Infans, samulus, à quo haec pianta denominata est. EXIGVA est planta, foliis Oxalidis, aliquantulum villosis, sive hispidis. Lius historia. VIRIDIS praemansa aut trita, vulneribusque imposita, sanguinem sistit, caque conFscultates. glutinat. Nervorum aliarumque partium vulnera digerit, & mundat, & demum ad cicatricem perducit. lisdem viribus pollet sicca in pollinem redacta; quae ad vulnera carnè explenda, viridi etiam praefertur. Radices Venenis adversantes.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 310","label":"PETVM ANCVSTIFOLIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/310"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 311","label":"CAPVT XVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/311"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}