{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 321.1-4","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 321.1-4","ref":"321.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/321.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/321.1.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"tur. Eam ob causam, radix minimâ omnium quantitate datur, rami majore, truncus duplicato radicis pondere: eligendum autem lignum quod ultra annuum spatium non sit resectum, aut quàm fieri possit recentissimum, atque suum corticem retinens: nam quod hoc caret, vile & invalidum esse censent. ARBORIS & ramorum temperamentum calidum & siccum est in secundo gradu, Temperamencortex aliquanto calidior, ad initium tertii gradus in calore & siccitate accedens: quibus ium. dam calidus in fine primi, siccus in tertio graduLICET Corticis & Ligni usus dumtaxat in medicina receptus sit, Indi tamen recentia folia trita vulneribus imponunt, & sicca in alios medicos usus servant EIVS decoctum commendatur in omni morborum genere, praesertim verò in obstru. Fatultates. ctionibus, & partibus internis roborandis: ad tertianas & febres antiquas. Commodè ex saccharo propinatur defluxione laborantibus, asthmate, pectoris vitiis ex frigiditate provenientibus, & consequenter doloribus nephriticis & renum, è quibus calculum eiicit, & flatus discutit; quam etiam ob causam uterum ad conceptionem praeparat, & menses provocat. Vomitus cohibet, concoctionem juvat, alvumque subducit. ILLIVS fragmentum assiduè gestare & odorari maximè prodest adversus pestis contagia, praesertim non neglectis aliis remediis. Denique, ob ingentem siccitatem & moderatum calorem, remedium excellens ad omnis generis defluxiones, quia eas absumit: sed his qui extenuati sunt & imbecilles, non convenit. CETERVM quoniam quotquot ex Florida advenerunt, plurimum discrepant in decoctionis hujus ligni ratione (singuli enim peculiarem, nullo delectu servato, coquendi modum referunt) magnum scrupulum iniiciunt his qui illo uti cupiunt, atque medicis qui praescribere debent. Dicam igitur quid agere soleam. Quae in decoOBSERVATO aegri temperamento, pro illius ratione aquam paro; ex minore ligni ctione Sassa quantitate, minùs decoctam, biliosis; majore quantitate, magisque decoctam, pituitosis; fres obser vansanguineis, medio modo: morborum similiter qualitates expendo; quod nisi fiat, quin da. multi errores in hujus aquae usu committantur, fieri non potest.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 320-2","label":"CAPVT XXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/320-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/320-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 321.5-8","label":"321.5 to 321.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/321.5"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}