{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 323","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":449,"text":"CAPVT XXV. NNO Domini quingentesimo quadragesimo supra millesimum, Franciscus Picarrus fratrem Consalvum regioni Quito praefecit: ad quam alacri animo profeActi sunt Hispani, quoniam eâdem operâ illam petebant provinciam quae à Canclla nomen sumpsit, Quito ulteriorem. Maximè celebris erat inter Hispanos Canellae rumor, nam magni rem esse pretii ab Indis intellexerant. ITER itaque Consalvus Picarrus instituit cum ducentis Hispanis: quod cùm asperum esset, & annonae difficultas ubique premeret, non sine magnis molestiis in eam provinciam Cumata propervenerunt in qua Canella nascitur, ab Indis Cumaca appellatam, & sub aequatore sitam. vincia. PORRò arbores quae Canellam ferunt, mediae sunt magnitudinis, & immortali comâ Cancllae histopraeditae, uti reliquae Indicae arbores, foliaque habent laurinis similia: fructus est parvo pi ria. leo seu petaso formâ similis, eâ latitudine quâ nummus Hispanicus octo regalibus aestima tus (qui Germanici taleri amplitudinem aequat) interdum etiam major, intrinsecus & extrinsecus ex purpura nigricans, interiùs laevis, foris asper, quibus margines crassitudine jam dictum nummum aequant, summitas verò longè superat, & pediculo praedita est, unde exarbore dependet: gustatus eandem saporis suavitatem & odoris fragrantiam habere deprehenditur quam legitima Canella ex Orientali Indiâ delata, cum nonnulla adstrictione conjunctam: in pulverem tritus, & eduliis inspersus, eandem illis saporis & odoris gratiam conciliat quam Indica Canella: arboris cortex, qui crassus est, nullum Canellae spirat odorem, aut saporem refert. An interior tenuiorque membrana simile quid obtineat, me latet: nam crassiorem dumtaxat corticem ipsumque fructum vidi. Folia trita tenuem quendam Canellae odorem spirare ferunt: sed primaria vis in solo fructu consistit, contrà quàm in Orientalis Indiae Canclla, quae omnem odoris & saporis gratiam in cortice obtinet, ut omnibus notissimum. Verum quidem est alteram alteri praestare, quoniam (licet ejusdem generis sint omnes arbores quae Canellam ferunt) aliae tamen tenuiore cortice praeditae sunt, qui magis commendatur; aliae crassiore, qui superiori bonitate cedit. Casia. Hinc factum est ut nonnulli Canellam in varia genera distinxerint, videlicet in Cassiam, Cinamomum. in Cinamomum, & in Cassiam ligneam, cùm tamen unius arboris genus istos cortices proCaßia lignea. ferat, & sola loci varietas faciat alteram alterâ praestantiorem: itaque Cassia & Cinamomum solis nominibus differunt, cùm utrumque Canella tenuior & praestantior sit: cam ob rem, ubi Cassia praescripta invenitur, Ginamonium substitui potest, & è contra. Cancllae PeUTILIS porrò ad multa est noster hic fructus Canella vocatus: nam in pollinem triruanae facultus ventriculum roborat, flatus discutit, oris foetorem corrigit, & ad ventriculi dolores tatis. praestans est remedium: cordi prodest, & colorem faciei conimendat: pultibus & cibis vel uti Canella inspergitur, nam iisdem facultatibus praeditus est: è vino aut aquâ ad eam rem accommodâ sumptus, muliebres purgationes molitur. Calidus est in tertio excessu, & siccus in primo, cum manifesto robore, ob iadstrictionem qua praeditus est. HVIVS Cancllae meminimus in nostris ad cap. xv. lib. 1. Aromatum scholiis ex Francisco Gomara & reliqui qui Peruanam historiam descripserunt, & commodiùs sanè quàm hic Auctor. Eii Aromaticum. Lignum IS.3","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 322.5-8","label":"322.5 to 322.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/322.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/322.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 323-2","label":"CAPVT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}