{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 324","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 324","ref":"324","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"AROMATICVS. quem in plures orbiculares partes serrâ resectum conspiciebam, solidâ & durâ materiâ constabit, eáque non minùs gravi quàm Guayacum, candidiore tamen, licet aliquot nigricantibus venis distincta: illius etiam cor nigrum instar Guayaci, odor autem valdè tenuis erat, ut qui vix percipi posset, sapor verò nonnihil calidus. Ceterùm orbiculare illud fragnientum quod accipiebam, palmaris erat longitudinis five altitudinis, & quinque unciarum diametrum ferè habebat, cortice suo denudatum: quapropter initio nihil de illo pronunciare poteram, nisi Guayaci genus aliquod vilius videri, donec anno insequente aliud fragmentum suo cortice adhuc tectum nanciscerer: tum demum diligentiùs observato & cortice & ligno, illud esse de quo Monardus scripserat, confidentiùs asserere audebam. Comperiebam enim illius descriptionem huic ligno prorsus convenire, atque huius corti cem, cortici ab illo descripto ita ad amußim quadrare, ut, quin ille ipse fit, nemo ambigere posset. Quùm verò in solo cortice fit illa odoris & saporis gratia, mirari subit, cur Monardus ligno potius, quàm cortici, aromatici nomen tribuerit. In ea porrò sum opinione, ipsi ligno aliquas inesse facultates, illis, quae Guayaco tribuuntur, non dißimiles: & forsitan qui in Angliam id adferebant, arbitratos, se quaestum ex eo perinde atque ex Guayaco facturos: verùm quum suâ spe frustratos animadverterent, ex eo globos tornari curasse (ut mihi relatum) quibus exercitii gratiâ ad iactum uterentur, propter ligni soliditatem & gravitatem. Praeter institutum autem me non facturum existimavi, si orbiculare illud fragmentum suo cortice tectum, in tabella expressum, hic subiicerem, tametsi locum etiam habuerit cap. 11. lib. IV. Exoticorum, in quo de Canella alba ago. Lignum ad renum affectiones & urinae incommoda.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 323-2","label":"CAPVT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/323-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 324-2","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}