{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 324-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 324-2","ref":"324-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"CAPVT XXVII. TOBIS etiam mittit Nova Hispania Ligni quoddam genus crassum & enode, materie Pyri, cujus usus jam diu receptus fuit in his regionibus, ad renum vitia, urinaeque difficultates & incommoda. Posteà experimento comprobatum est, ejus aquam in lecoris & Lienis obstructionibus utilem esse. Illa autem hac ratione paratur. LIGNVM assulatim & minutim concisum in optima & limpidissima aqua fontana maceratur, atque in ea relinquitur, donec aqua à bibentibus absumpta sit. Dimidia hora post injectum lignum, aqua caeruleum dilutiorem colorem contrahit, qui sensim intenditur pro temporis diuturnitate, tametsi lignum candidum sit: caeruleum ideò dico, quoniam adulteratur alio ligno simili, quod aquam croceo colore inficit, ne quis fallatur. HAC aquâ assiduè utuntur, eâ vinum diluunt, & mirabiles experiuntur effectus, sine ulla humorum commotione, neque opus est aliâ victus ratione quàm temperatâ: aquae enim sapor non magis immutatur ligni injectione, quàm si pura esset, & nihil in ea maceratum. Calidum & siccum est in primo gradu. Payco Herba. CAPVT XXVIII. WERBA quaedam ex Peru mittebatur ab incolis Payco nuncupata, cujus folia Plantaginis foliis formâ & colore sunt similima: ea resiccata valdè tenuia erant; & gustata, impensè acria calidaque deprehendebantur. EIVS pulverem ex vino sumptum, nephriticum dolorem à flatibus aut frigida causa provenientem tollere aiebant: ipsam verò plantam coctam, & emplastri modo dolenti loco impositam, eundem effectum praebere: quod verissimum esse, ipsâ experientiâ didici. Herba ad Renum morbos vtilis. CAP. XXIX.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 324","label":"CAPVT XXVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/324"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 325","label":"CAPVT XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/325","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/325"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}