{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 327-2","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 327-2","ref":"327-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/327-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/327-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/327-2.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":432,"text":"CAPVT XXXIV. TAMETSI peculiari libro de lapide Bezaar egerim: quoniam tamen primus illius qui in montanis Peru reperitur observator, aliquot mihi misit ex optimis qui inde adferuntur; hoc libro de illis etiam agere volui. Eos autem gratitudinis ergô misit, quoniam ut ipse in ea epistola, quam hîc inseremus, ait, meus libellus (qui peculiariter de lapide Bezaar inscriptus est) illis veluti dux fuisset & auctor, ut istum lapidem primùm observarent & agnoscerent. APPARET eos quos mihi misit admodum esse excellentes, cùm ex colore, tum ex forma & magnitudine: ex his aliquot comminui, qui ex tenuibus splendentibusque laminis eodemque colore constabant, quo qui ex India Orientali advehuntur, atque aut in pulverem, aut in granulum ut illi desinebant. Verum quidem est, eos qui his selectioribus notis praediti sunt, quas probatissimi lapides Bezaares obtinere debent, ex animalibus quae in montanis degunt eximi oportere: nam qui ex animalibus in planis viventibus educuntur, improbi sunt, nec ullâ medicâ facultate praediti, quoniam non aluntur iis salutiferis herbis è quarum succo ruminatione illâ concreto generantur lapides, uti probè mihi demonstravit primus illorum observator, qui videre cupiens quâ ratione in animalibus generarentur, suis ipsemet manibus eorum animalium anatomen fecit, & mihi deinde significavit eos gigni in receptaculo quodam fasciae modo confecto & villosa carne constante duorum palmorum longitudine, & trium ferè unciarum latitudine, ipsi ventriculo parte interiore adhaerente, alios aliis majores, & quodam ordine dispositos uti nodos vestem anteriore parte claudentes, eo, qui hîc additus est, modo: OSCCCS Eo receptaculo aperto eximuntur lapides, quos istic magnâ Naturae providentiâ ad nostram salutem & nostrorum morborum remedium genetari summâ admiratione non caret. Atque ut intelligo, qui ex Orientali India adferuntur, eâdem ratione inveniuntur? (de legitimis loquor, quoniam tam multi adulterini advehuntur, ut è centum vix denos legitimos invenias, quemadmodum ipsimet Indici scriptores fatentur istic multos adulterinos conflari) & eximuntur è certo caprarum genere, quae magnâ ex parte rufae sunt uti nostrae: suntque etiam selectiores qui ex animalibus in Persiae montanis degentibus educuntur, quàm qui ex aliis capris in Malacae planis & campestribus viventibus: nam illi eo pretio non habentur, neque eam praestantiam & facultates obtinent, quas Persici, quia Malacenses caprae ad lanienam dumtaxat servantur, cùm adeò salutiferas plantas non depascantur, uti quae in montanis degunt. Eadem planè est ratio in Occidentali India: nam quae in montanis Peru vitam agunt, selectiores & legitimos lapides & ad medicamenta utiles habent; quae verò in campestribus pascuntur, Malacensibus similes sunt, quae simul incedunt & vivunt Lapidis Caynmanum faculiates. Ingens Iaterli magnitudo. Lapis BezAar Periianus. Lapis Beza quis ntilis: Quis improbus. Lapidis Bezat Orientalis & Periiani similis generatio. & vivunt uti greges qui ad lanienam servantur: ex iis enim multi quidem lapides eximuntur, sed inutiles, quoniam salubres illas montanas herbas non depascuntur, quemadmodum diximus.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 327","label":"TIBVRONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/327"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 328.1-4","label":"328.1 to 328.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.1"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}