{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 328.5-8","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 328.5-8","ref":"328.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.5.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Quartanâ laborantibus dedi; & licet febrim non tollat, ejus tamen aufert symptomata, animi moerores, anxietates, & cordis affectus, quae in istis febribus vulgaria sunt, magnamque ex ejus usu utilitatem senserunt. In omnibus diuturnis & importunis morbis magno successu exhibere soleo, praesertim in quibus veneni suspicio est, aut flatus adsunt: nam in similibus peculiarem vim habet: hinc fit, ut plurimùm conducat ejus aliquot grana purgantibus medicamentis iniicere; quoniam si medicamentum simplicia quaedam venenosa continet, ea corrigit; sin minùs, cor roborat, & faciliorem dejectionem molitur. CONSVETVDINIS est in Orientali India bis singulis annis corpus purgare, praesertim apud nobiliores: atque purgato corpore singulis diebus jejuno ventriculo quatuor lapidis Bezaaris grana ex stillatitio rosarum liquore, aut aliâ ad eam rem accommodâ aquâ sumere: eo juventam sibi conservari persuadent, & omnia membra roborari, atque à morbis praeservari: ejus usum non nisi salutarem esse posse certum est. Adversus lumbricos & ventris tineas felici successu propinatur hic lapis: eum multis exhibui, praesertim pueris & adolescentibus eo morbo affectis; & vix credibile est quantum profuerit: solum dare soleo, vel cum sequenti pulvere mixtum, hac ratione: 1. herbae lumbricorum drachmas duas, seminis santonici drachmam unam, cornu cervini usti, seminis portulacae & carlinae singulorum dimidiam drachmam, lapidis Bezar Peruiani dimidiam drachmam: reducantur omnia in tenuissimum pulverem & probè misceantur. Miras facultates obtinet iste pulvis; & experimento comprobatum est multis profuisse: datur manè jejuno ventriculo eâ quantitate quae medico commoda videtur, pro ejus aetate qui sumere debet: eo sumto, duabus horis pòst, alvus clystere confecto ex lacte & saccharo elui debet. Infantibus epilepticis datur lapis cum lacte, si adhuc lactent; sin minùs, sine lacte: in natu majoribus epilepsiâ laborantibus etiam cum magna utilitate exhibetur, per se, aut aliis rebus ad eum morbum accommodis admixtus. Breviter, hoc lapide uti solemus in omnibus diuturnis & difficilibus morbis, in quibus medicamenta vulgaria nihil profuere; eoque magna cum utilitate, aut saltem sine noxa. *TERNOS eiusmodi lapides habui munere Generosi Dn. FRANCISCI DRAKE, ovi ferè passerini magnitudine, qui dimidiam circiter drachmam pendebant.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 328.1-4","label":"328.1 to 328.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 329","label":"CAPVT XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}