{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 329","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":229,"text":"Ille verò alios adservabat, qui binas atque etiam plures drachinas penderent. Eorum autem forma nunc orbicularis, modò compressa aliquantulum, vel inaequalis, modò renis formam exprimens; color nunc nigricans, nunc subcinereus, interdum flavescens: constantque ex tunicis sive crustulis modò craßioribus, modò tenuioribus, alia aliam amplectentibus, politu interdum & splendentibus, nonnunquam aliquantulum scabris, extima praesertim, & reliquas complectente, ut in renum & vesicae calculis videre licet. Sed inveniuntur etiam nonnulli quorum crusta exterior variis locis adeò altè exesa conspicitur, ut secunda appareat tunica, nonnunquam & tertia. Magni muneris loco hos à Regulis sibi invicem mißitari asserebat. VERVM postquam Londino Antverpiam redii, longè maiores à C. V. D. Benedicto Aria Montano amicis missos videre contigit. Acceperat enim Abrahamus Ortelius qui quinque propemodum drachmas pendebat, formâ orbiculari ferè, sed tamen nonnullis locis compreßâ. Plantinus binos, alterum renis vervecini formâ & propemodum magnitudine, non eum quidem integrum, sed extremam parte confractum, & laminarum situm ostendentem, atque in meditullio veluti festucae fragmentum continentem, qui unciae unius cum semisse, dum integer erat, pondere fuisse potuit: alterum compreßâ (qua parte ventriculo adhaesit) formâ, sensim deinde in tuber assurgente, è multis etiam laminis seu tunicis cùm craßioribus, tum tenuioribus contextum, duas uncias cum drachmis duabus & semisse pendentem. Dn. Ludovicus Perezius unum, columellae duas uncias aut amplius longae formâ, uncialis cum semisse aut maioris ponderis: quo longè maiorem priùs acceperat, gallinacei, ut referebant, ovi magnitudine; quem quoniam apud se tunc non haberet; conspicere non potui.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 328.5-8","label":"328.5 to 328.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/328.5"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 329-2","label":"LAPIS BEZAR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/329-2"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}