{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 33.4-7","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 33.4-7","ref":"33.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.4.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Chalybis eâ ratione parati usus communis est viris, mulieribus, atque omni aetati, praeterquam decrepitae, aut nimium tenellae: praecipuè autem confert mulieribus iste pulvis, quia maximâ ex parte obstructionibus, & menstruorum suppressione laborant; quo sanè in affectu, admirabilium facultatum est hic pulvis, nam & ab obstructionibus liberat & menses ciet: datur etiam hic pulvis in lentis febribus, & decolorem faciem ex quavis causâ provenientem restituit: eaque omnia praestat, quae ex Auctoribus adeò gravibus, cruditis, atque experientiâ praeditis enarravimus. Hoc ergò pulvere, cum omni securitate, & sine ullâ offensione uti possunt, ut quotidie experimur. B. Indicet, quaeso, nobis dominus Doctor, an Confectionis illius Chalybem praeparatum recipientis (quam cuidam mulieri multo tempore viro junctae, sed quae nullos liberos pariebat, praescribere memini, quamque postea peperisse vidi) in aliis quoque mulieribus periculum fecerit? D. M. In plurimis utilis fuit: nam multae sunt quae eam ob causam in partu compatrem me eligunt. Admirabilis sanè in isto negotio est ejus operatio, quia obstructiones tollit, menses suppressos ciet, uterum emundat, aptumque ad concipiendum reddit. B. Quandoquidem tam praeclara de Ferro dicta sunt, & quàm sit necessarium ad humanos usus demonstratum est; unum cuperem, ut dominus Doctor etiam nobis significare non gravetur, an Aurum aliquas facultates obtineat: quia ab eruditis quibusdam medicis praescribi, iis qui imbecilles sunt & morti proximi, observavi; illis praeterea qui cordis palpitatione, quique melancholiâ laborabant. D. M. Quo argumento nitantur cruditi illi viri quos haec facere ais, nescio: neque video quam utilitatem aut commodum imbecillibus Auri usus adferre possit: nam quò imbecilliores sunt, eò minùs auri usus prodesse potest. Si enim magna fornax ardentibus prunis plena, illud immutare aut alterare nequit: quâ ratione imbecillis ventriculi calor immutare illud poterit, ut commodum ex illo aut ejus facultatibus sentiat? nam quantò morti viciniores erunt, tantò minùs utilitatem percipient: si verò aliquas facultates obtinet, illae hactenus sunt nobis ignotae.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 33.1-3","label":"33.1 to 33.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.1"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 33.8-9","label":"33.8 to 33.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/33.8"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}