{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Exoticorum libri decem 345-3","citation":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem 345-3","ref":"345-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-3.md","author":{"name":"Charles de L'Ecluse","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse"},"work":{"title":"Exoticorum libri decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem","urn":null},"verse":false,"words":182,"text":"CAPVT LXIII. vX pinea celeberrinius est totius Indiae fructus cùm apud ipsos Indos, tum apud Strobilus Hispanos. Pineae verò nucis nomenclaturam sibi adseivit, ob eas notas quas cum Peri inus. nostratibus pineis nucibus similes habet: nam licet laevis sit, vestigia tamen per universum corpus sparsa habet instar pineae nucis: forma est ejus generis cyphi quem vulgo imperialem vocant, laxiore ventre & angustiore ore, ex quo surculi seu germina nascuntur, quae foliorum vicem praebent, & fructum aspectu pulchriorem reddunt: terrae committuntur haec germina, atque ex iis nascuntur stirpes, pineas nuces ferentes, quae tamen singulae unicum duntaxat fructum in fastigio gestant, viridis coloris primùm, deinde per maturitatem, aurei; pulpâ interiore albâ, & fibrosâ, atque in ore liquescente, gratissimi saporis, numerosis tamen seminibus fuscis per totam pulpam sparsis, quae relici oportet dum fructus editur: odor ejus mali Persici quod à cotoneo malo cognomen sumpsit, adeò validus, ut unicus ejus fructus totum cubiculum, in quo repositus, suo odore replere queat STOMACHO utilis esse censetur, item cor roborare, languentem appetentiam excitare. Vulgaris est per universam Indiam, & magnae apud incolas existimationis: editur primâ mensâ, & in pomeridiano aestu; nam frigidus esse perhibetur.","prev":{"citation":"Exoticorum libri decem 345-2","label":"CAPVT LXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/345-2"},"next":{"citation":"Exoticorum libri decem 346","label":"CAPVT LXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/charles-de-l-ecluse/exoticorum-libri-decem/346"},"credit":{"text":"Charles de L'Ecluse, Exoticorum libri decem. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exoticorum_libri_decem","quality":"ocr"}}